Latin
18.1.30 to 18.1.31
Quintilian, Declamationes Maiores 18.1.30-31
Not analysed yet
[15] Quid ais, severissime parricida? filium consumpsisti per flagella, per laminas: potes tacere? viscera de tuis concepta vitalibus, sanguinem, qui de tua fluxit anima, non insania, non furore sed, quantum vis videri, consilio, gravitate lacerasti: potes tacere? super vulnera unici, super exustos artus metuendus adsistis, et causas quaerente matre, quaerente populo hoc solum dicis: 'occidi; contenta esse debet incerto.' interrogari nunc te, marite, credis a matre sola? causas mortis illius reposcit sollicitudo generis humani: stant circa liberos attoniti parentes, horret invicem se caritas fraterna complecti, rupta est illa osculorum inter soceros generosque simplicitas. quousque nos cum silentii tui interpretatione committis? si nihil factum est, quod debeat erubescere temporum pudor, quid sibi volunt verba media, suspensa? si nefas prodigiosis simile fabulis deprehendisti, miserere, ne sis una morte contentus. incestam gravius odisse debes, quod et venit in forum, quod audaciam innocentis imitatur, et tacenti videtur irasci. cum filium propter rumorem torseris, propter tormenta occideris, non est media res, ut neutrum sciamus. Mater quidem, iudices, innocentissima hoc complorat, hoc ferre non potest, quod nihil parricida respondet, sed nobis videtur iamiamque esse dicturus. [16] non fallit nos, nefande, quid captes: hoc, quod supra silentium trahis alta suspiria, quod in prorumpenti videris exclamatione deficere, mendacio paratur auctoritas, et in fidem erupturae vocis adfertur, ut fateri videaris invitus. dic tamen! par est huic rei matris integritas, ut mentiaris. o quanto nunc dolore torqueris, quod instantem non potes aliqua truci proclamatione discutere! non verba tibi contra miseram, sed argumenta desunt, non voce, sed probatione deficeris. quod solum datur, relinquis infamiae, et nos cum perpetua sermonum malignitate committis. qui interrogantem uxorem nec damnat nec absolvit, rumore contentus est. modestiam mariti pariter et patris accipite: de muliere, quae convinci non potest, sufficere sibi putat, ut incesta credatur. quis umquam tam nefandas artes, tam cruentum deprehendit ingenium? quia non potest probare, quod dixerit, captat, ut credatur, quod non dixerit. dissimulas, taces, saeve, crudelis; invenisti tormenta matris.