# Declamationes Maiores 18.1.7-10

Quintilian, Declamationes Maiores, 18.1.7 to 18.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/18.1.7

Haec sunt, iudices, quae mater fecit secure, simpliciter, palam, coram marito, coram civitate. referat nunc suum iste secretum. iuvenem, quae integritatis prima simplicitas est, nihil timentem in partem domus, qua nulla proclamatio, nullus poterat gemitus audiri, rapuit, abduxit. ibi verberibus, ignibus, omni crudelitatis arte consumpsit. quis umquam, iudices, peius de innocentia temporum, de sacris meruit adfectibus? torsit filium, ut probaretur incestum; occidit, ut crederetur. Ponite nunc ante oculos, iudices, duorum parentum confessionem. mater exclamat: 'filium amavi!' pater dicit: 'occidi.' nefas est utrumque putetis innocentem. iam quidem, nocentissime senex, grande deprehensae feritatis indicium est, quod, cum filium occideris, ut interrogeris, expectas: non erumpis ab illo secreto tuo terribilis in publicum, et homo filii cruore perfusus non proclamas, non deos hominesque testaris, non occidis et matrem? scilicet modestia te scelerum tuorum cum maxime decet, et ideo tibi relinquis, unde sis quietae patientiae: [5] miser parcis uxori, coniugales deos et lectuli iura revereris. o quam non habet nec quod mentiatur! Malae tractationis agimus. placet ergo, iudices, ut illa voce, qua matrimoniorum conquerimur iniurias, gemitu, quo corporum contumelias, damna cultus et negatos in publicum deflemus egressus, orbitates ac liberorum suprema plangantur? quid tamen facere vultis miserum dolorem, si non habet aliam sexus hic legem, si intra iuris huius angustias omnis nuptiarum querela constricta est? mater, quae de morte filii maritum malae tractationis accusat, non vindicat, sed probare contenta est, quod non debuerit occidi. Omittamus paulisper, iudices, orbitatis tristissimae dolorem, et in parricidio malae tractationis reddamus aliunde causas. ita non iuste quereretur uxor, si diceret: 'adulterium de me facile suspicatus es, cito credidisti'? matronalis pudor tutelam non ex sua tantum innocentia habet, infirmitas huius sexus non potest totam [in]probitatis existimationem debere tantum moribus suis; omnis in feminas venit maritorum praedicatione reverentia, omnes sermones originem de vestris pectoribus accipiunt. tristior vultus, querela, fastidium fatum est coniugii. de pudore pronuntiat, mittit in ora populi, mittit in fabulas. hoc proxima ministeria narrant, hoc exteri putant. nemo peiore exemplo temere de uxore credit, quam cui omnes credituri sunt. sane faciat vos pronos ad suspiciones nimia caritas, et <ex> inpatientia diligendi plerumque descendat, ut credas facile, quod timeas; furtiva stupra raptosque concubitus obiciat vel falso maritus; fas est, fieri solet; parcius tamen, si iam sit et mater, si in fidem castitatis uxoria fecunditate profecerit. quid, si sit iam iuvene quoque filio severa, iam nurum nepotesque prospiciat? [6] miseremini temporum, ne alienae innocentiae interpretationem de suis quisque moribus trahat. incestum posse fieri pater hoc solo vult probare, quod filium potuit occidere.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
