Latin
19.1.1 to 19.1.4
Quintilian, Declamationes Maiores 19.1.1-4
Not analysed yet
Malae tractationis sit actio. Speciosum filium infamem, tamquam incestum cum matre committeret, in secreta domus parte pater torsit et occidit in tormentis. interrogat illum mater, quid ex iuvene compererit; nolentem dicere malae tractationis accusat. [1] Debebatur quidem tristissimae orbitatis misero pudori, ut iam taceremus omnes, et post tam prodigiosas rerum sermonumque novitates oportuerat hoc esse novissimum de malis infelicissimae domus, quod occidi filium pater; sed quoniam mulier inmodici semper adfectus super cuncta, quae vel passus sum paulo ante vel feci, reatus quoque me dolore concussit, veni petiturus a vobis, ne me scientem silentium contentioni praestare credatis; non quia occidi filium, taceo, sed occisus est, ut tacerem. utinam, iudices, negare possem, quod occidi, utinam totum miserae necessitatis ordinem fas esset intra pectoris huius premere secretum! miratur hanc aliquis patientiam meam? ardor ille, qui me modo inpegit in filium, ipsa sui immanitate consumptus est. quicquid erumpere posset in proclamationem, parricidio peractum est, in orbitate conticuit. non habeo adfectum, nisi quo cuncta tantum patiar, audiam, feram. utrumque de filio fieri non potest, ut et occiderim et fatear, cur meruerit occidi. Quapropter, iudices, satis admirari, satis stupere non possum, quod mulier, cuius praeter optimam sane conscientiam sexus quoque maiorem malis nostris pudorem praestare debebat, tacere non potest silentium meum. [2] novo quin immo fabulosoque secum inpatientiae genere dissentit: queritur de populo, quod loquatur, de patre, quod taceat, nec contenta confessione mariti nihil se dissimulare, nihil scire reatus auctoritate testantis, mavult de silentio meo facere secretum. orbitatis istud amentia sit an innocentia, perditus dolor viderit; ipsius animus potest scire, quid filius meus dixerit, quae me putat habere, quod dicam. Fidem igitur vestram, iudices, ne vos orbitatis miseratione confundat sola mater, neve maximae calamitatis ibi tantum putetis resedisse sensum, unde vos lacrimae gemitusque conveniunt. mei magis debetis in uxoris conparatione misereri, qui filium et perdidi et occidi: ego sum infelicior ex parentibus duobus, qui quicquid, iudices, ista conplorat, et patior et feci. felicem ignoratione conscientiam matris, quae sufficit interrogare! maior me inpatientia, maior urit adfectus. cur filium occiderim, indicare non possum, nec paenitet, quod occidi.