# Declamationes Maiores 19.1.5-6

Quintilian, Declamationes Maiores, 19.1.5 to 19.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/19.1.5

Infelix senectus, misera patientia, sic quoque quam multa dicenda sunt! fuimus quondam, iudices, fuimus felicissimi parentes, cum adhuc rudis unici nobis blandiretur infantia, duravitque domus tota prosperitas, quamdiu pariter fruebamur, pariter dileximus, quamdiu civitas de nobis hoc solum poterat loqui, filium nos habere formosum. ut vero in eam adolevit aetatem, in qua corporalibus bonis iuventus insolenter exultat, superbus atque adrogans in nullum vitae genus, non in privatos, non in publicos actus florentem duxit aetatem. [3] dii inmortales, quantus qualisque circa iuvenem rumor ingemuit! omnium maledictis succlamatus, omnium denotatione damnatus est, donec et ipse consensum circa se publici doloris agnosceret. inde rarus in publico, et tamquam patris occursus, tamquam civitatis ora vitaret. non est leve concipere verbis, in quantam civitatis execrationem, in quantam culpam iuvenis inciderit: dictus est occidere posse patrem, dictus est dignus, quem posset etiam pater occidere. quid facerem, iudices, infelicissimus senex? iamiam non evitabat fama nec patrem, iam meis auribus nemo parcebat. interrogare non audebam, dissimulare non poteram. fallitur, quisquis me putat quicquam fecisse consilio: impetus ac temporis ipsius nescio quis ardor explicuit. praeparari filio tormenta non possunt. Est in miseris penatibus pars remota, seposita, profunda tenebris, tristis accessu, omnibus apta flagitiis, et in qua audeat facere facinus et pater. illo, fateor, dum me variae cogitationes per totius domus spatia circumagunt, quantum intellegere licuit, inprovisus adveni. et ille quidem ad conspectum meum tamquam deprehensus obstipuit refugitque trepidus, puto, ne quaererem causam. inrumpo festinanter, avide, sine liberto, sine servulo, sicut me deprehenderat temporis illius fatum, manibus, ictibus et quaecumque ex obviis dolor in telorum transtulerat usus, ultra vires senectutis adgressus; ignes ex proximo raptos, verbera, quae casus obtulerat, non diviso dolore, non per partes nec per intervalla suspenso, sed semel, sed pariter invado, pars secreti fuit, ut ipse torquerem. [4] dii inmortales, quae contumacia, quae fuit illa patientia, cum domi torqueretur a patre, non invocare matrem! non repugnavit iuvenis, non opposuit manus, nullum imploravit auxilium; mersis tantum deiectisque luminibus, tamquam numquam flagella sustinuisset, tamquam meis torqueretur oculis, omnis ictus excepit in faciem; verberibus, ignibus laudatos vultus, velut illis irasceretur, opposuit. reddo testimonium novissimum pudori: cum iam mori vellet, occisus est.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
