Latin
2.1.1 to 2.1.3
Quintilian, Declamationes Maiores 2.1.1-3
Not analysed yet
Ex incendio domus adulescens patrem extulit. dum matrem repetiit, et ipsam et oculos amisit. induxit illi pater novercam. quae accessit quodam tempore ad maritum, dixit parari illi venenum, quod iuvenis in sinu haberet, et sibi promissam dimidiam partem bonorum, si illud marito porrexisset. intravit ad caecum pater interrogavitque, an haec vera essent; ille negavit. exquisivit et invenit in sinu venenum, interrogavit, cui parasset; ille tacuit. recessit pater et mutato testamento novercam fecit heredem. eadem nocte strepitus in domo fuit: intravit familia in cubiculum domini, invenit ipsum occisum et novercam iuxta cadaver dormienti similem, caecum in limine cubiculi sui stantem, gladium eius sub pulvino cruentatum. accusant se invicem caecus et noverca. [1] Sentio, iudices, pudori iuvenis, pro quo minimum est quod parricida non est, gravissimum videri, quod absolvendus est contra novercam, et plurimum caeco de reverentia deperire virtutum, cum in patrocinium summae pietatis affertur quicquid defenderet alium innocentem. hoc primum itaque publicis allegamus affectibus, quod pro se reus indignatur uti corporis probatione: solus omnium non remittit sibi, ut incredibilior sit in parricidio caecus, quam fuit cum videret. homo omnium, quos umquam miseros fecere virtutes, innocentissimus parricidium negavit ante quam pater occideretur, et, ne quid hodiernae sollicitudini praestari putetis, fecit, quod est summum in rebus humanis nefas, ne vel in alio crederetur. ignoscite per fidem, quod indignatur se iuvenis in honorem tantum calamitatis absolvi; filium, qui patrem ex incendio sua caecitate servavit, facinus est hoc tantum innocentem videri, quod illum non potuerit occidere. Nam quod ad mulierem, iudices, pertinet, quae defendi non potest, <ni>si patrem caecus occidit, tam inpudentem delationis necessitatem malo, quam si tantum negaret. viderit qui fiduciam veritatis putat, quod caeco facinus obiectum est; deprehensa mulieris audacia est, quod non potest nisi incredibilium conparatione defendi; et quisquis caecum invicem accusat, solus est reus. aliae, iudices, esse debuerunt adversus hanc debilitatem probationes: caecus in parricidio non debet suspectus fieri, sed deprehendi.