# Declamationes Maiores 2.1.13-15

Quintilian, Declamationes Maiores, 2.1.13 to 2.1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/2.1.13

[9] Facinus est, iudices, si caecos habere non credimus nisi necessitatis innocentiam. prima est infirmitas caecitatis, ut nolit. fallitur, quisquis hanc calamitatem non animorum putat esse, sed corporum; totius hominis debilitas est oculos perdidisse, et, si diligenter actus intuearis humanos, ministeria luminum sumus. caecus non irascitur, non odit, non concupiscit, et, cum corpora nostra vigorem de luminibus accipiant, pereunt cum suis vitia causis, en ad quod erumpant manus, quae proxima quaeque tamdiu quaerunt, manus quae sua quoque ministeria non explicant! audebit quicquam corpus illud, quod ad singulos sibi videtur decidere motus, cui quicquid ante se est, donec exploretur, abruptum est? facinus admittet, in quo nihil ipse facturus est, facinus, quod totum credat alio? quid, si caecitas sit, quam fecerint ignes? nemo in incendio solos ex homine perdit oculos; tunc facies sentit incendium, cum ambusti defecere gressus, cum opponi non possunt pro oculis manus, et ad lumina nostra flammas omnium membrorum vulneribus admittimus. caecum vel hoc faciet innocentem, quod, licet viribus, licet sufficiat audacia, non habet persuasionem hominis, qui possit imponere. [10] Nefas est, iudices, hunc iuvenem reliquarum debilitatium ratione defendi; quam incredibile est, ut occiderit patrem, qui pati non potuit ut perderet! rogo, quid opus gladio, quid veneno parricidae? quantulum fuit potius servare matrem! 'rapiatur ex parentibus illa infirmior, illa peritura.' parricidium sic facere potuisti, ut optimus filius videreris. Quantum deinde putatis impatientissimis affectibus accessisse? post caecitatem carior est pater, cum in locum successit oculorum, et tunc est infinita pietas, cum in illa debeas amare quod feceris. quid dicitis, iudices? transferet in facinus hunc caecitatis suae iuvenis favorem, ad quem cotidie laudatura civitas coit, cui assident omnes liberi, omnes parentes? faciet se pariter pietatis et sceleris exemplum? facilius est, ut occidas patrem, a quo sis ipse servatus.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
