# Declamationes Maiores 2.1.16-18

Quintilian, Declamationes Maiores, 2.1.16 to 2.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/2.1.16

Nullius umquam, iudices, parricidii magis debuistis excutere causas. 'cupiditas,' inquit, 'iuvenem egit in facinus.' hoc si credibile, si verum est, debet videri, mulier heres maritum, an patrem caecus exheredatus occiderit. habeant sane, iudices, hanc nefariae cupiditatis festinationem, quos vitiorum ardor, quos cotidie luxuria praecipitat. quo caeco hereditatem vel innocenti? oculi sunt, oculi, per quos paupertatem ferre non possumus, oculi tota nostra luxuria. hi nos in omnia cotidie vitia praecipitant: mirantur, adamant, concupiscunt. facilius impleas animi satietatem. quo, per fidem, divitias iuveni, apud quem omnium rerum diversitas perit? circumdes licet hanc debilitatem fulgore, divitiis, caeco tamen tunc magis cuncta desunt, cum contigerunt, nec invenias debilitatem, cui magis cum paupertate conveniat. homo in honorem parentum excaecatus patrimonio sub patre melius utetur. [11] Et quod, per fidem, parricidii genus iuvenis elegit? 'venenum,' inquit, 'paravit.' cur, per fidem, si sufficit ferro, facinus adgreditur, cui adhibere conscium, cui praestare debeat ministrum, cum maius habere possit in gladio parricida secretum? an postea iuveni succurrit, quid possent facere manus, et se circa venenum deprehensa debilitas collegit in vires? nemo, iudices, nemo nescit, quemadmodum possit occidere. Intellexit, iudices, noverca, quam incredibile esset, ut videretur caecus parasse venenum; igitur adiecit temptatam se, ut illud ipsa porrigeret. date, per fidem, iudices, +invenite+ verba. secreto privignus et noverca de parricidio loquuntur; ita se non putet uterque temptari? quid dicitis, iudices? nullumne tota domo, quod corrumperet, aliud parricida pectus invenit? difficilius hoc credas novercae, si te a nullo alio putes impetraturum. non ergo iuvenis credit hanc omnia loqui cum patre, omnium blanditiarum primum esse sermonem? novercam timeas <nec> negantem. non habet fidem ei credere parricidium, quem scias proditurum, nisi impetraveris. [12] per fidem, iudices, diligenter attendite criminis diversitatem: temptatam se in parricidii conscientia<m> mulier affirmat. quis vero dubitet numquam hoc privignum fuisse facturum, si habere conscium potuisset alium? 'atqui venenum iam paravit, emit.' et cum haec ipse facere non potuerit caecus, quis est iste, cui parricidii tantum instrumenta creduntur? cur non idem porrigit seni? vel, si non potest decipi maritus nisi manibus uxoris, cur ante parricidium struitur quam sciat, an noverca promittat? nam quod vult videri promissam sibi partem bonorum, non est argumentum, nisi et ipsum probatur. mulier, quae sollicitatur ad facinus, quemadmodum sibi consulit, ne illam parricida decipiat? et probationes prospicere debuit seu factura quod rogabatur, seu proditura. adde, quod neque odit novercam caecus, cui parricidium credit, neque hereditate corrumpitur, cuius contentus est parte dimidia. nemo, iudices, parricidium faciet, quo alius utatur.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
