# Declamationes Maiores 2.1.23-25

Quintilian, Declamationes Maiores, 2.1.23 to 2.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/2.1.23

[16] Tractemus nunc, iudices, ipsius sceleris comparationem. caecus ignorat, ubi iaceat senex, an iam quiescat; et quam difficile est, ut credat illum, qui modo de parricidio suspicatus est, dormire patrem! tu sentis, quando senem vicerit lassitudo curarum. caeco quis renuntiat +quod diei noctisve secretum aut sitis+ pariter, an una quiescentium fores vallaverit cura servorum? tu facere potes occasionem, uxor et domina. caeco fortassis ad aliud limen errandum est, tibi hoc solum restat, ut ferias. caecus necesse est quietem patris ipsa corporum electione confundat, tu iugulum, tu potes pertractare pectus, dum amplecteris. nobis iterum casus, rursus reditus incerta temptanda sunt; tibi restat, ut statim membra conponas, ut quiescas. non sufficiunt facinus facturo solae cogitationes, et vix tam multa pariter sciretis, oculi. per fidem, iudices, ab utro credibilius est occisum senem, a noverca, quae prospexit, ut et alius possit esse suspectus, an a iuvene, cuius invidia periturus est, etiam ut illum alius occidat? Intuemini, per fidem, iudices, procedentem parricidam. quos non ista vestigia frangant rumpantque somnos! vestigia dura semper errantium, quae non valent suspensis praetemptatisque gressibus librare corpus, et quia diu sunt incerta, nutantia, necesse est gravius premant solum, cui crediderunt. quanto ex hoc plus accipiat necesse est illa nocturni silentii quies! <quid,> quod ambulantis caeci nec manus cessant? praemittuntur, explorant, et adesse se nuntiant +illa per quae complexus veniunt.+ non sit in potestate caeci, quin tanto se fateatur strepitu: quicquid occurrit, nequaquam potest evitare caecitas nisi offensa. ut ambulare, ut ingredi nocte possimus, dies facit. [17] Quam multa deinde supersunt, postquam ad patrem perventum est! exploretur necesse es pariter iacentium prima diversitas, vultus, ora tractentur, detrahantur velamenta corporibus, quaeratur vulneri locus: ita ex duobus neutrum excitat? gravior semper dexterae tractatus errantis. paulatim deinde admovendus est pectori mucro, et, ne qua confundatur ignorantia nimium liber ictus, praecedat oportet gladium manus; unde tantum virium caeco, ut in uno statim ictu mors tota peragatur? incertum vulnus sit necesse est, cuius impetum non regitis, oculi, nec possis custodire destinatum ferro locum, dum ad colligendum vulneris pondus dexterae redire permittitur. utrum deinde iuvenis post vulnus unum continuo fugit (et quemadmodum scit, an facinus expleverit?), an potius expectat, ut de parricidio cadaveri credat? ecce iterum per eadem incerta redeundum est, omnia rursus periculose temptanda <quae> venienti. fidem vestram, iudices, ut nobis prosit argumentum criminis nostri: caecus si nec venire nec reverti sine strepitu potest, neque sic occidere potuit, ut deciperet novercam.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
