# Declamationes Maiores 2.1.4-6

Quintilian, Declamationes Maiores, 2.1.4 to 2.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/2.1.4

[2] Quaeso itaque, iudices, ut haec prima pro causa iuvenis putetis, quae contra illum nimia sunt. nihil magis debet esse pro caeco, quam quod adversus illum fuerunt multa fingenda; et constat de pietate, de innocentia hominis, qui expugnandus fuit parricidii similitudine. congesta sunt adversus miseram debilitatem ferrum, cruor, venenum et quicquid non potest esse negligentiae nisi nescientis. nemo, iudices, nemo diligentior debet esse ad facinus, quam qui parricidium potuit facere caecus. Iuvenis iste, de quo summa in rebus humanis monstra finguntur, eius fuit erga parentes semper affectus, quem nefas est optare de liberis. cum domus ignium saepta violentia rapuisset miseris senibus omne praesidium, illa festinatione, qua fugimus, erumpimus, in medium cucurrit incendium. in quanto tunc periculo fuit, rerum natura[e], pietas! dum diu multumque attonitus haeret, dum ad utrumque respicit, ad utrumque discurrit, paene infelicissimos parentes perdidit pietatis aequalitas. ut deinde miserrimos senes cluserat iam propior ignis (audiat licet invita pietas), patrem iuvenis elegit, et de pariter ardentibus vices disposuit affectus. vixdum posito sene, cum illum quoque miraremur explicitum, iterum flammas aperuit, et undique coeuntis incendii redditus globis arserat iuvenis, si tardius perdidisset oculos. [3] facinus est, iudices, non hoc quoque maximis contigisse conatibus, ut servaretur et mater. minus tamen in utroque fecerat, nisi perdidisset oculos. viderint, qui filium in eo magis parente mirantur, in cuius salutem faciem vultusque consumpsit; patri praestitit caecitatem, qui amisit oculos, dum repetit quam reliquerat matrem. Non expectetis certum habeo, iudices, ut excusem, quod pater induxit caeco novercam; factum est eo tempore, quo constabat patrem filio senem solvendo non esse. contenderim quin immo iuvenis fuisse consilium, ut pater, cui matrimonium filiumque abstulerat incendium, residua senectutis alia consolaretur uxore, et ut domus, quae caecum tantum habebat et senem, acciperet ex coniugio ministeria custodita. facinus est, iudices, quod bonos privignos novercae facilius decipiunt nec levius oderunt. quam multis insidiis, quam multis artibus patet caecitas innocentis! mulier, cui spem invadendae hereditatis praestabat debilitas privigni, senectus mariti, intellexit hoc solum deesse sceleris occasioni, ut prius infamaretur parricidii caecus. viso igitur hoc, quod sibi iuvenis non videbatur esse privignus, venenum, quod in miseri sinu abdiderat, deprehensura nuntiavit patri, tamquam parricidium pararetur. et quia mendacium poterat facile nudari, si quem conscium nominasset, totam delationem sic ordinavit, ut sibi crederetur promissam dimidiam partem bonorum, si venenum seni voluisset ipsa porrigere. [4] videtis, iudices, qua praeparatione noverca ad testamentum patris accesserit: mulierem, quam credit maritus noluisse partem bonorum accipere pro scelere, necesse est sic remuneret, ut faciat heredem. o quanto aliter probatur parricidium, quod iam potest deprehendi! mulier, quae se dicebat in conscientiam sceleris admissam, non hoc primum exegit a patre, ut quaereret, quis parasset caeco venenum, quis dedisset; inde maximum sciebat posse fieri quaestionis errorem: instituit, ut innocentissimus iuvenis interrogaretur repente, subito, infamatura velut deprehensi trepidationem, seu tacuisset caecus, seu negasset. adductus ad filium senex dixit iuveni quicquid audierat. numquam, iudices, tam simplicis innocentiae fuit facinus negare: non esset ausus iuvenis coram ea muliere mentiri, quae prodidit et sciit, ubi esset venenum. ut vero sensit infelix instantem novercam postulantemque, ut sinus iuvenis exquireretur, tunc vero attonitus, haerens, et tota malorum suorum cogitatione confusus intellexit hoc argumentum eius esse, quae parasset, ut posset deprehendi; igitur propere, festinanter omnia membra pertractans et mersis in sinum manibus, dum cuncta suspicionibus, dum tactu iuvenis explorat, venenum primus invenit. [5] laudo, iudices, innocentiam silentii, laudo fiduciam, quod interrogatus, cui parasset, non putavit sibi defendendum venenum. rem quin immo fecit eius, qui sciret patrem non crediturum, et, quae maxima est innocentiae contumacia, persuasionem senis nulla voluit excusatione corrumpere. non fuit illud trepidatio, non tacita confessio; quisquis habet venenum, habet et quod respondeat deprehensus.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
