Latin
4.1.10 to 4.1.12
Quintilian, Declamationes Maiores 4.1.10-12
Not analysed yet
Sentio, P.C., hoc primum ab adfectibus publicis petendum, ne quis ideo mori me velle non credat, quia potius ad causas ac verba confugi, quia a vobis malui petere, quicquid ab his potui manibus accipere. [7] merui, fateor, malignas interpretationes: vir fortis, ut morerer, a bello reversus arma posui, populi favorem, gaudia civitatis intravi. sed sive hoc est sepulturae suae magna reverentia, pessimeque additae pectoribus humanis infirmitatis, ut esset, quod timeret, qui non timet mortem, seu decuit innocentiae amore pereuntem tranquillitas magna pereundi, ignoscite, quaeso, cunctationi, patientiae, morae: si me continuo occidissem, tamquam parricida moriebar. Neque est, P.C., quod excludi praemium putetis contradictione patris. eximus per magnorum operum reverentiam de necessitate parendi, et aut interim nobis magna venit contra nominis huius potentiam de virtutum favore libertas, aut obsequia peracta demum optione repetemus. non est, quod vos resistentis moveat auctoritas; neminem invenias mori volentem, qui non habeat aliquem vetantem: ille, cui praesto non sunt pignera caritatis, lacrimis tamen audientium et consolationibus et promptissima semper exhortatione retinetur. parentibus vero circa liberos unus adfectus est: favere vitae, timere mortem. non habent patientiam nec iustae orbitatis, et inter supplicia [~nemo] poenasque omnes tamen illis innocentes, omnes miseri sumus. ego, P.C., communem hanc impatientiam senis accendo pietate, reverentia. fieri non potest, ut se mori debere persuadeat patri filius, propter quem se videtur occidere. [8] Hactenus leges, hactenus merita virtutum; veniamus ad necessitates. mori volo: ita [ut] non reddidi causas? ita non ex hac destinatione sentitis, quicquid dici potest, quicquid dici non potest? viderit, quid nos hucusque protulerit; hinc incipit ratio, quod volo. fingite unum ex populo turbaque petere ius supremorum; non debet hoc vetari, quotiens habet causas, non potest, quotiens non habet. scilicet enim verendum est, ne ad hoc inconsulte, ne temere levitas humana prosiliat, et credibile est, ut quicquid apud hominem pro vita dici potest, ipsa sibi vita non dixerit? abite, gratulationes, silete, blanditiae; quotiens iam putatis noluisse me mori? primum hoc maximumque pro incolumitate hominis natura commenta est, ut periremus inviti, et contra tot adversos casus patientiae nobis aequanimitate succurreret. inde est, quod inter luctus et desperationes foeda vivacitate duramus. an vos me movere non creditis, quod iuvenis sum, quod modo vitae voluptates, modo gaudia lucis ingressus sum? quantopere mihi blanditur, quod publicis ex acie reportatus umeris laetitiam civitatis implevi! quotiens mehercule haec vulnera et rorantia hostili cruore arma conspexi, animum supra necessitates erigo, supra fatum pono. sed omnia mihi iam discussa, consumpta sunt, et honeste pereundi ratione victa cesserunt. quid mihi amplius cum corpore, quod oderunt oculi sui, cum quo cotidie properans anima rixatur? non sunt mea membra, quae possim velut hostis alicuius lacerare, confodere. homini, qui semel renuntiavit rebus humanis, non redditur vita, sed tempus, et ipsa cupiditas ratioque pereundi hoc ipso quo vetamur, adcrescit. felicior mehercules, qui moritur, antequam debeat, antequam velit; paene sero renuntiat vitae quisquis sic ad exitum pervenit, ut hoc illum facere nemo miretur. ei tantum debet mors negari, de quo non sufficit hoc poenae genus, ut ipse se potius occidat.