Latin
4.1.18 to 4.1.21
Quintilian, Declamationes Maiores 4.1.18-21
Not analysed yet
Interrogare mehercules hoc <loco> libet vos, omnes liberi, omnes parentes: quem mihi post hanc denuntiationem adsignetis animum? homo sum, cuius corpus iratum fortasse saeculo numen velut aptissimam facinori videtur elegisse materiam, cui in primis continuo natalibus adsignata est virtus pariter et facinus, omnium incredibilium diversorumque pariter capax, omnibus difficultatibus novitatibusque sufficiens, sceleribus miser et, sine morte sua, nocens, in quo debeatis ipsas quoque odisse virtutes. [13] Nescioquae me prodigiosa feritas in patrem velut telum aliquod casurumque pondus librat, inpingit. facinus me manet, quod contra fidem est, quod profuturum mihi negatur ut nolim cuius non tempus, non locus, non causa praedicitur. an mori debeam, vos aestimabitis; non debui nasci. Sentit pater, quanta sit praedicti sceleris inmanitas, et ideo temptat efficere, ut mathematicam artem non putetis, ac modo contendit non esse fatum, et cuncta casu fortuitoque decurrere, modo, etiam ut providentia regantur, non posse tamen humana scientia deprehendi. dum utrumque colligo, interim apud gravitatem vestram depono sensisse aliquid etiam patrem, cum metuit. ego mathematicum probavi dixisse verum, ille cre<di>dit esse dicturum. Casune tibi, pater, haec diversitas videtur in corpus unum dissentientibus solidata primordiis, ut summo vertice locatus igneus vigor cuncta gravia calidi spiritus ardore suspenderet, profundus umor ad ima demersus, unde cotidie superpositi caloris alimenta traherentur, terrenum pondus in medio quanto superne spiritu, tanta penitus inanitate subnixum librata mole consideret, ut saeculorum infinita series per adsiduas temporum vices sua lege festinet? quid haec fulgentium siderum veneranda facies? quod quaedam velut infixa ac cohaerentia perpetua semelque capta sede conlucent, alia toto sparsa caelo vagos cursus certis emetiuntur erroribus, ista credis passim fortuitoque disposita? [14] rogo, quid melius ratio fecisset? deus haec, deus, fabricator operis immensi, ex illa rudi primaque caligine protracta posuit in vultum, digessit in partes. postquam dederat universitati parem dignamque faciem, spiritum desuper, quo pariter <omnia> animarentur, inmisit. inde est, quod quidquid nascitur, consociata numinis proprietate signatur et in totam aevi sui brevitatem conpositum firmatumque sic accipit futura quasi vitam. haec credo, pater, terrori primis fuisse mortalibus, mox admirationem consumpta novitate meruisse. paulatim deinde hoc, quod stupemus, animus ausus diligenter adtendere in arcana naturae sacrum misit ingenium, et ex adsiduis observationibus notisque redeuntibus latentium ratione collecta pervenit ad causas. miraris fatum hominis posse praedici? defectiones siderum laboresque narrantur, nuntiantur origo tempestatum, lassitudo ventorum, quod sidus immodicos solis ardores, quod severas minetur hiemes, quid significent sparsi longius crines, quid ardentius solito iubar, quid excussa flamma sideribus. non invenio, quid esse possit certius verae artis ingenium quam dicere quid futurum sit, fieri deinde quod dixerit.