Latin
4.1.4 to 4.1.6
Quintilian, Declamationes Maiores 4.1.4-6
Not analysed yet
[3] Merito prorsus, merito miserum senem tristes sollicitudines et praescii metus ad mathematicum et responsa miserunt. debui vir fortis nuntiari, parricida praedici. sive enim miserae coniugis prodigiosa fecunditas tumultuosis pulsibus maritales inquietavit amplexus, seu per anxias noctes dirosque somnos feralibus senex imaginibus agitatus dicitur ad notissimum sacrae artis antistitem non spes, non avida vota, sed suspiria, metus et praesagum magni nescio cuius incerti detulisse pallorem. quid aliud hoc esse vultis, P.C., quam primam fatalis instinctus necessitatem? de partu uxoris non potuit non interrogare, deinde non credidit. Referam nunc, P.C., cuius artis, cuius fuisse dicatur auctoritatis, quem putavit adeundum, qui sic timebat? homo qui, quod certum habeo, plurimis meruerat experimentis, ut ad illum velut ad oracula deorum plenumque sacro spiritu pectus hominum sollicitudines metusque confugerent, dicitur inspecta totius ratione caeli, digestis sideribus in numeros ad publici privatique fati stupuisse conspectum, et tanta prosperorum tristiumque congerie magis ipso consultore perterritus diu non commississe verbis quod videbat. [4] sed o virum gravitatis antiquae dignumque, cui se fatorum arcana nudarent! cum partus, de quo quaerebatur, multa praestaret, propiora prospera, laetos incipientes annos, non fuit contentus meliora praedicere, et, quae certissima est vera proferentium fides, quicquid deprehenderat, protulit in medium et proclamavit futurum virum fortem, deinde parricidam, quis umquam, P.C., fiducia maiore respondit? cum summum facinus denuntiaret, ante se dixit probaturum. Fecerat profecto, P.C., interrogando mathematicum pater rem non educaturi, si quid tristius conperisset, nisi hoc primum de fato fuisset, ut viverem. sed nec mathematici fides circa momentum aliquod <ne>que cessavit ordine[m]: non numerus fefellit, non sexus in partu, non iuventa, non robur. illa quoque, quae velut extrinsecus consentiebant, adfuere response: bellum, hostis, acies ad illam ipsam, qua fortiter facere poteramus, aetatem. pater vero periculi sui denuntiatione non territus arma mihi (pro tristis necessitas!) ,arma ipse circumdedit et suis ad pugnam manibus aptavit, tamquam mathematico iam credidisset. quis miretur, quod responsum [non] contempserit, dum sperabat, ut fortiter facerem? mori me non vult, et iam non superest nisi parricidium. o mors laudanda fortibus, expetenda miseris, non recusanda felicibus, quantum te quaesivimus in bello! tuli enim, deos testor, in aciem, tuli non virium iactationem, non gloriae cupiditatem, sed ut patriae praestaret aliquid vilitas mei, ut hunc mihi deploratum spiritum, hoc destinatum damnatumque corpus publicarum utilitatium usus absumeret. [5] ibi primum miser didici, quam multa nescientes, quam multa faceremus inviti: in medios hostium globos perditus pugnator exilui, cessit acies; densissima quaeque certamina solus invasi, resistere nemo sustinuit; obviis ictibus membra nudavi et ad incurrens ubique ferrum vitalia parata circumtuli; vacua circa me tela ceciderunt. miserum me deceptae cogitationis eventu! fortiter feci, dum mereor occidi. recedite, gratulationes, abite, laudantes; non circumeo templa, non reddo vota numinibus: ad parricidium veni. quem ego paulo ante passus sum miserae conscientiae pudorem! ad patrem arma non rettuli; timui quin immo, ne mihi, dum revertor, occurreret, ne in oscula mea plenasque adhuc victricibus telis manus incauto rueret amplexu. quam tunc inter ceteras exclamationes deducentis exercitus vocem, quod circumstantis populi murmur excepi! 'magnum felicemque iuvenem'; si subito moreretur!