Latin
5.1.1 to 5.1.3
Quintilian, Declamationes Maiores 5.1.1-3
Not analysed yet
Liberi parentes in egestate aut alant aut vinciantur. Quidam duos filio habebat, frugi et luxuriosum. peregre profecti sunt capti a piratis. luxuriosus languere coepit. ambo de redemptione scripserunt. pater universis bonis in <n>ummum redactis profectus est. dixerunt illi praedones non attulisse illum nisi unius pretium, et eligeret utrum vellet. aegrum redemit. qui, dum revertitur, mortuus est. alter ruptis vinculis fugit. alimenta poscitur. contradicit. [1] Quamvis, iudices, in tanta malorum continuatione iam poteram nihil ex accidentium meorum novitate mirari, nullumque mihi reliquerint inpatientiae genus adversa, quae de solaciis remediisque creverunt, confiteor tamen hoc solum me prospicere nullo metu, nulla tristium recordatione potuisse, ut post piratas, orbitatem, famem hinc quoque calamitatibus nostris pondus accederet, quod reversus est filius meus. vivebam miser, ut hunc viderem, solaque superstitis expectatione suspensus avidissimam moriendi cupiditatem contentiosa mendicitate fallebam. pudet persuasionis! redisse se iuvenis adfirmat, ut vindicaretur morte fratris, ut patris orbitate gauderet, nec intellegit maiorem se factis meis auctoritatem hac indignatione conferre; nunc magis sentio, quantum facinus fuerit aegrum non redimere: queritur se relictum, qui potuit evadere. utcumque igitur, iudices, poteram redemptionis illius reddere de praesenti iuvenis impietate rationem, et mihi crudelitas ista praestabat, ut filium viderer elegisse meliorem, non utor tamen occasionis huius invidia, nec quicquid miserae pietatis inpatientia feci, querela malo defendere. ego vero tunc non mores liberorum mentesque tractavi, nec mihi in illa tristissima condicione succurrit de conparatione consilium. sola, quid facerem, necessitas, sola iuvenum meorum adversa suaserunt. ex duobus liberis neutrum magis amat, qui redimit aegrum. [2] Illud plane, iudices, ultra omnem malorum meorum fateor esse tristitiam, quod hac asperitate iuvenis, hoc inopiae squalorisque despectu famam optimi fratris incessit. hominem, qui piraticum carcerem, qui praedonum vincla discusserat, decuerat, ne voluisset aliter reverti. ex quo se nobis tanto virium labore restituit, poterat eius quoque admirationem mereri, qui pretio paulo ante cessisset. dii immortales, quam laudem, quem gloriae favorem inpleverat, si pasceret patrem, <qui> redemerat fratrem!