# Declamationes Maiores 5.1.25-27

Quintilian, Declamationes Maiores, 5.1.25 to 5.1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/5.1.25

Sed quousque facti mei dissimulabo rationem? Aeger electus est. responde[te] nunc, si videtur: 'luxuriosus, perditus fuit.' parcamus, quaeso, memoriae, revereamur suprema cineris; paeniteret me fortasse, si viveret. iterum ac saepius, iudices, necesse est ipsa criminis mei voce defendar: aegrum redemi. non habent profecto, non habent discrimen liberi nisi de calamitate, et inter homines, quos natura pietatis aequavit, differentiam nisi de dolore non explices. non cum usu nunc vestro, non cum moribus loquor: ille anhelat, illius sunt lassa suspiria, ad illum serius veni. excogitasti rursus, fortuna, quod supercresceret caritati, quod posset sacris nominibus accedere; hic solus maior affectus est quam filios amare: filii misereri. [15] Me quidem, iudices, si quis interroget, condicio illa non fuit vera, non simplex, habuitque piraticae feritatis ingenium: aegrum mihi non licuit relinquere, licuit eligere. an fas fuisse credis, ut iuxta moriturum tu reddereris, et homines eius immanitatis, ut possent liberos cum patre partiri, paterentur eum sibi relinqui, quem periturum ex hoc probabant, quod illum pater non eligebat? temptata est misera pietas, et placuit hoc quoque addi calamitatibus nostris, ut onerarer pudore condicionis partes non habentis. cum in comparatione sani aeger offertur, ideo ponitur, ut eligatur. Superest, nisi fallor, iudices, ut, cum sibi praelatum fratrem queratur, aestimetis, utri tunc magis debuerit pietas nostra succurrere. est quidem, iudices, humanae infirmitatis ista natura, ut ex omnibus accidentibus gravissimum putet quisque quod patitur; et, cum aliena cogitationibus, nostra dolore tractentur, necesse est apud impatientiam sua[m] vel minora praevaleant. languor est tamen, languor, cui merito cesserint cunctae calamitates, in cuius comparatione consolari se potest genus omne miserorum. stringat licet manus saeva captivitas, profunda carceris nocte membra claudantur, datur tamen collidere catenas, artus extrahere nexibus, et habet aliquid aequanimitatis cum poena sua posse rixari. saeviunt regna tormentis, bella vulneribus, sed levius adficit quicquid viribus feras, et, cum in plenum adhuc sanguinem adversa ceciderunt, repugnantis roboris colluctatione vincuntur. quos cruciatus compares, quem dolorem, cum penitus visceribus immissa tabes cotidie aliquid ex homine praemittit in mortem, cum cibos, haustus et omnia blandimenta vitae fames fastidit et poscit? desiderare assidentium officia, dehinc ferre non posse; gravari quos appetieris attactus; per totum cubile corpus velut super ardentes exagitare flammas; lux fatigatis luminibus gravis, vox sola de gemitu. cum ex duobus capitivis languet alter, una est inaequalitas patris eligere sanum.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
