# Declamationes Maiores 5.1.34-36

Quintilian, Declamationes Maiores, 5.1.34 to 5.1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/5.1.34

[22] Intellegit, iudices, et ipse iuvenis non esse se calamitatium nostrarum iustitiae parem, [et] <si> sic agit, tamquam alere non debeat, itaque transfert in hoc defensionem, ut posse se neget. quid dicitis, iudices? feretis hoc dicentem iuvenem corpore atque aetate robustum? non habes opes, sed membra, sed vires. nam neque ego laborem nec difficiles posco conatus: contentus sum, iuvenis, ut velis. cibos me poscere putas? humeros, quibus incumbam, manus, quas eliso pectori apponam, sinus, in quos egeram exhaustarum reliquias lacrimarum, ut sepelias, ut haec cum miseri illius membris ossa conponas. non alimenta quaero, sed filium. quid, quod nec grave longumque supremae pietatis exigimus officium? non diu viverem, etiamsi me duo pasceretis. securus sis: brevi te gemitus mei liberabunt, assiduis planctibus everberata vitalia. quid me remittis ad turbam? Quid facis rursus omnibus gravem? consumpsi fletus, clementiam civitatis exhausi. non alit populus hominem, quem pascere filius debet. quid sibi vult haec aliena calamitatibus nostris, aliena virtutibus tuis, iuvenis, asperitas? abstulisti mihi malorum quoque meorum verecundiam: quicquid faciebam, mendicitas est, ex quo reversus es. Durat in suscepto rigore iuvenis, et ad misericordiam non memoria fratris, non patris contemplatione deflectitur. [23] exclamaret alius hoc loco: '<l>ex, tuam fidem!' dignus quidem eras, impotentissime generis humani, quem in tormenta mea doloremque redeuntem vincla rursus ac poena carceris exciperet; et insultes huic confessioni licet, alligare non possum. quid mihi miseras ultiones, quid triste monstratis auxilium? faceret hoc pater, qui redimere noluisset. Age nunc, vivacissima senectus, redeamus ad preces; quod solum ius paternae pietatis agnoscit, hic quoque rogemus. per ego te, iuvenis, illos meos, de quibus nunc quereris, annos, per expertos tibi notosque humanorum accidentium casus, per infelicis illius manes, cui nec hoc saltem contigit, ut te reverso, te praesente moreretur, pasce nunc, quod te redimere volui, pasce, quod fratrem tuum redemi. non ego lassitudinem tuam posco, numquam otium meum, nec, ut ipse securus quietusque transigam diem, tuas operibus manus, tuum laboribus assigno sudorem. iungamus mutuae pietatis officia par flebile, par omnibus aetatibus nominibusque reverendum. est. nobis negotium cum civitate mitissima. quanto libentius dabunt, cum viderint pariter unaque miseros mutua sustentatione conexos! et ego quidem rogabo, qui soleo, sed in tuos sinus populus congerat stipes. quicquid preces, quicquid impetraverint lacrimae meae, accipe, tuere, dispensa. pro tua fama, pro tua sum pietate sollicitus. ego mendicabo, tu pasces.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
