Latin
6.1.1 to 6.1.2
Quintilian, Declamationes Maiores 6.1.1-2
Not analysed yet
Qui in calamitate parentes deseruerit, insepultus abiciatur. Qui habebat uxorem et filium, captus a piratis scripsit domum de redemptione. uxor flendo oculos amisit. filius retinente matre profectus vicariis manibus redemit patrem. idem in vinculis decessit. abiectus in mare et appulsus ad litus patrium est eiectus. vult illum sepelire pater, mater prohibet. [1] Etiamsi, iudices, in hac asperrima condicione fragilitatis humanae, in qua nemo prope mortalium impune vivit, haec omnibus natura est, ut sua cuique calamitas praecipue misera atque intoleranda videatur, inter omnes tamen hoc constet necesse est, infelicitatem meam tantum ceteras supergressam, ut prorsus haec sit, quae fleri debeat usque ad caecitatem: quid enim passus sum tam leve, ut non comparatio mei felices aliorum etiam miserias faciat? grave est a piratis alligari, magis dicat hoc, qui sciat, quam cito capti moriantur: alligatus sum, sed tamen miser magis queror, quod solutus sum. indigna est impietas in suos: quae quanta versetur in hoc iudicio, videtis. sed mihi hoc quoque querendum est, quod me et uxor nimium dilexit et filius. quid ego putarem in rerum natura posse reperiri, quod orbitate acerbius videretur? non contingit mihi, quod ceteris miserrimum est, filium efferre. parum est, quod iuveni singularis exempli causa mortis fui, et, tam pretiosa redemptus anima, senex ominosus morte filii mei vivo, parum est, quod mihi luctum meum fluctus nuntiarunt, et aliud agenti patri subito ad litus orbitas appulsa est, quod miserum iuvenem toto iactatum mari, etiam si nemo interpellasset, sero sepelirem: adhuc supremo prohibeor officio, et, ne quid solacii contingat, perdo etiam maris misericordiam. inicit errantem corpori manum mulier et piratis et tempestate crudelior, atque, ut accedat dolori meo cumulus, quae hoc facit, uxor mea est! [2] ne quis tamen erret ignotus: non est filii mei noverca, sed mater --o facinus, o cladibus nostris mutata natura! --mater ignem ultimum filio negat, et mulier, quae maritum quoque suum debilitata desiderat (quis hoc de ista credat?) ,filium non flet, funditus eversa fulmen hoc clademque non sentit. comparet dolorem: quanto minore causa excaecata est!