# Declamationes Maiores 6.1.12-13

Quintilian, Declamationes Maiores, 6.1.12 to 6.1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/6.1.12

Equidem, iudices, ut sentio, neminem non mortalium favere hominis sepulturae convenit, quia haec una res est, cuius exemplum ad omnes pertineat, ideoque non nisi ab ultimo parricidio exigitur poena trans hominem. etiam si qua sunt iura, quae obstent, si tamen angustus saltem detur accessus, per quem intrare humanitas possit, vera clementia occasione contenta est. [11] sive omnis in defunctis sensus perit, et ad operiendam foeditatem subtrahendamque dolori materiam mortui viventium causa sepeliuntur, seu, cum ad infernas sedes anima migravit, unus hic luce viduis honos, et suprema face, ut vates ferunt, petitam ulterioris ripae stationem contingunt, quae vera esse et credo miser et opto cito iturus ad filium, certe rerum natura ut in generandis alendisque hominibus quae necessaria erant, ex se ipsa prospexit, ita, cum rursus opus suum resolvit, corpora nostra quam primum reducere ad principia festinat; ut desertis etiam locis circa cadaver tracta imbribus terra concrescit, adgerunt pulverem venti, et liquefacta multa die membra paulatim humus bibit, etiamsi nullus operit. at ipsa longo tempore in terram ossa desidunt. nobis vero adversus exanimes genuit non solum miserationem, quae cogitationi nostrae subit, sed etiam religionem. inde ignotis quoque corporibus transeuntium viatorum conlaticia sepultura, inde iniecta ab alienis humus. facinus indignum! cum haec ita sint, sepultus esset filius meus, nisi incidisset in matrem. Et haec, iudices, non ideo ego dico, ut adfectu iura corrumpam, neque vobis praecipio, sed adversariae exprobro. legem quidem istam quidni horream, cum id unum miserrimo iuveni sit obiectum, quod in calamitate non deseruerit patrem? sed quatenus luctus nostri in ius vocantur, et flenti disputandum est, et orbitati suae mater irascitur, superemus quam exorare non possumus. ecquando duorum hominum miseriora vota vidistis, <quam> ut de his pater, si vicerit, filium suum efferat, mater, si vicerit, abiciat?

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
