# Declamationes Maiores 6.1.14-16

Quintilian, Declamationes Maiores, 6.1.14 to 6.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/6.1.14

Quae tamen lex est? qui parentes in calamitate deseruerit, insepultus abiciatur. omnis nobis in hac ~prius causa, iudices, de scripto et intellectu legis contentio est, utrum verborum ambiguitate an voluntatis fide standum sit. [12] pars enim diversa id nititur parentem fuisse in calamitate eam, quae deserta sit; cuius rei poena est abici insepultum. quid tum fuerit in causa, quid sit postea consecutum, quomodo legem intellegere conveniat, subterfugit dicere, neque a vestigio scripti recedit, sed nuda recitatione contenta est. nos neque omnibus personis neque omnibus causis scriptam esse legem, et iuveni iustas ac necessarias recedendi causas, et, cui rei semper ius satis plenum est, bonum animum fuisse, postremo non hoc esse deserere contendimus, atque eo causam demittimus, ut non sit absolvendus adulescens nisi etiam laudandus. qui autem dubitat, an scripti voluntatem sequi conveniat, is mihi videtur quaestionem temptare ~incertus. Qua de re ideo pauciora adiciam, quod nobis quoque, si ita pergitis, adferet quandam cavillationem ista sermonis ambiguitas, ac videri potuerit omnem actionem partis adversae prima statim recitatione subvertere. nam lex cum dicit: qui parentes in calamitate deseruerit, . . . Rursusque cum dicit: insepultus abiciatur, non utique id significat, ut non liceat eum sepeliri, postquam proiectus est. quare aut mihi quoque permittite sic agere, quomodo volo, aut, quod magis vestram religionem decet, indignam sanctissimis auribus verborum captionem ex utraque parte praecidite, et, cum filium singularis exempli probavero, fortiter sentite nullam umquam a maioribus nostris poenam scriptam esse pietati. [13] Atque in eo, quod primum proposueram, non ad hanc rem pertinere legem, non diu versabor, neque dubitatione, quam non habet, adferam moram. neque enim puto, si aetas inpediet infantem, valetudo aegrum, res legatum, dux militem, nihilominus obstricta crudelitas non accipiet rationem necessitatis, et cum semel apparuerit patere in eiusmodi causis defensionem, potero plane esse securus, nec timebo, ne teneri videatur filius meus, si non potuit omnibus succurrere, dum in ipsa lege occupatus est. pater alligatus est, mater caeca est; unus utrique filius; magna locorum distantia; habet lex in medio debitorem. duc ad utrum mavis, ad utrumque non potes, nisi hanc condicionem misero imponimus, ut, quicquid fecerit, proiciendus sit: si exierit, mater sepeliri vetabit, si remanserit, pater.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
