Latin
6.1.17 to 6.1.18
Quintilian, Declamationes Maiores 6.1.17-18
Not analysed yet
Non puto fore dubium, quin ius in hac lege fuerit et mihi, nisi forte, ut omnia inique iniusteque conquiritis, hic quoque unius occasione verbi aliud putatis iuvare parentes, aliud non deserere, id est, de hoc dubitare vultis, utrum parentibus ubique ferri oporteat auxilia, ut ego aestimo, an vero non mereatur adiutorium, nisi qui praesente filio miser est. nam si deserere in calamitate nil aliud putamus esse quam a misero discedere, duo simul scelera permittimus: primum illud, ut etiam qui aderit, possit inpune nihil praestare, siquidem absolutus est hac lege, qui secundum miserum stetit. quo quidem modo non adiutores calamitosis parentibus filios damus, sed spectatores. [14] accedit illud vel gravius, quod, cum rerum necessitas cotidie nos dividat, si quaedam fortuna parentes nos deprehenderit, quamvis exiguo divisus spatio inpune opem non feret, non succurret, ut hac saltem se calumnia defendat: 'non reliqui, sed non accessi, neque pede, quod aiunt, uno a parente discessi.' solutus erit omni auxiliandi necessitate, quando vestra interpretatione absentia impietatis occasio est. hoc voluisse legum latorem putamus, ut natus ex nobismet ipsis in rebus adversis praesidium parenti labore atque praestantia solveret lucis usuram ubicumque, nisi forte non sumus parentes nisi palam. quid est ergo non deserere? opem ferre, non deesse. omnia haec enim eo spectant, ut auxilio liberorum tuti sint parentes. quod cum ita sit, tam ad me lex ista pertinuit quam ad matrem. Duo unum vocabamus; videamus, quo ire debuerit. poteram quidem fortiter dicere: 'pater iussi. hoc nomen omni lege maius est; tribunos deducimus, candidatos ferimus; ius nobis vitae necisque concessum est. si non fecerit quod iubeo, non deferam illum ad sepulturam.' necesse habuit parere: non deseruit, sed abductus est. crede, non contemptu tui venit in carcerem. [15] sint sane iura paria, sedeatque medius inter duos filius iudex; non conparabo personas, quamvis apud omnes gentes plus iuris habeat pater. sit sane natura communis; non inputabo quod nomen dedi, quod familiam, quod inpensas, quod, dum illi adquiro, captus sum. non indulgentiae discrimen excutiam, de qua iam lite concessum est. fuerint quidem ista facienda, sed ego ius meum reprimo. inter duos parentes [c]aecus adfectus est; exorabit qui prior rogaverit. tempore certe vinco: ante miser esse coepi. tu adhuc integra es, ego iam alligatus sum; tu sana in domo, ego iam paene defunctus in carcere; tibi adhuc non opus est filio, ego iam rogo. nempe calamitas tua nata est post epistolam meam. nisi te flentem consolari filius voluisset, ante caecitatem tuam exisset. noli mirari, si te gratia vinco: ante exoravi filium, quam tu rogares.