# Declamationes Maiores 6.1.19-20

Quintilian, Declamationes Maiores, 6.1.19 to 6.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/6.1.19

Si <se> quisquam figuratione quadam in hac malorum condicione iudicem ponat, fortuna quaeso absit, cuius tanta calamitas fuit. abstulerat quidem tibi oculos nimius adfectus, et de quinque rerum sensibus pars una cessabat, et tenebras, etiam salvis luminibus alternans, continua nox duxerat. [16] maius est tamen malum, quod sic fletur. nam ut merito queri possis ablatas videndi voluptates, impeditos rerum actus, tamen, si non iniqui iudices sumus nec ambitiose miseri, sunt quae his mederi possint; referam non solum, quia vincenda mihi, sed magis etiam quia consolanda es. nam quando omne tormentum corporis abest, dolorque membrorum, qui totam cogitationem in se rapit, feliciter cessat, superest, ut cruciet nimium otium et assidua quies, res, si non sint necessitate, iocundae. nam visus damnum sarciunt reliquae voluptates, odor, gustus, tactus, auditus. quibus tamenetsi deesse summam fatendum est, non est tamen maximae calamitatis loco numeranda parum plena felicitas. domus certe propria lectusque genialis, conventus propinquorum, sermo amicorum, ipsa (quod raro contingit) honesta calamitas et in quacumque fortuna beata libertas. tot voluptates obruere possunt unum dolorem. nam lucis desiderium, si malis meis compares, etiam delicatum est. num enim aliquid rerum natura genitura est spectaculo nostro novum, ac non, quicquid speciosissimum pulcherrimumque visuri sumus, vidimus? [tenebrae] nempe cotidie nox oritur, et aequam temporum portionem involvit obscuritas, et ex parte sui ipsa quodammodo caeca natura est. cui alienis oculis uti licet, audire, imperare, cuius ministeriis officia non desunt (non enim defuerunt), nisi se erigit et fortunae suae rationem reddit, et praesertim in tam bona caecitatis conscientia, animi vitio miser est. [17] non debet dolere quispiam, qui potest gloriari. Quamquam cuiuslibet et quacumque causa hunc incursum passae levius est tamen malum feminae: non enim navigatis, non legationem obitis, non frequenti peregrinatione variatis aspectus, non militaris vos, non forensis ratio deducit. alioquin semper estis intra domum, uno plurimum loco levibus officiis adfixae. tuum quidem adfectum si bene novi, nulla magis causa caecitatem doluisti, quam quod ad redimendum maritum ire non posses.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
