Latin
6.1.21 to 6.1.22
Quintilian, Declamationes Maiores 6.1.21-22
Not analysed yet
Haec tua calamitas erat; aestimemus meam. nulli quidem gravior visa est quam tibi, audi tamen, quam multa in illis epistolis non scripserim. o fili, in quibus te malis reliqui! iam illa principalis ac maxima dono deum concessa libertas, nec hominum solum sed ferarum volucrumque sensibus fixa et ingenita, primum spolium fuit: me ipse perdidi, teneor venale mancipium, et civis Romanus merces fio, et libertatem senex dedisco, et natus ingenuus venire opto. minimum est: habitamus in fluctibus, hiberni nos ferunt venti; non statio, non sedes, non quies, sed, quod malorum meorum maxima portio est, tam miseri sunt etiam domini mei. cito praetereunda est memoria propter me uxori gravis, mihi propter filium. [18] transeo hirsutos hostium vultus et immanium barbarorum feros fremitus, tantumque mihi cotidie esse metuendum, quantum pati captus, audere pirata potuisset. nihil est desiderio suorum gravius; timui, ne quem ex meis viderem. nihil tempestate minacius; cotidie naufragium optavi. nam mortem, confiteor, senili inertia una causa minus cupiebam: ne defunctum nemo sepeliret. quam vestem relictam captivo putas, nisi quae praeda non erat? quales epulas cibosque praebent, qui ipsi rapto vivunt? nam illa quidem satis digne quis dixerit, udum carcerem et inundata sentina vincula et impositum nuda trabe inrequietum latus, revinctas pone tergum manus, alligatos, tamquam esset, qua fugeremus, pedes? solae in carcere tenebrae iuvabant. saepe de auribus questus sum, quae sonum flagellorum gemitumque caesorum quamvis impexis obrutae comis acciperent, dira metus sui exempla. miserum me, fili: nempe morbo peristi. compara terram mari, domum navi, lectulum carceri, libertatem servituti, desiderium oculorum totius corporis damno. quo nos longius ducit calamitatium nostrarum misera contentio? caeci etiam litigare possunt, captivi nec vivere. [19] Verum haec etiamsi in aequo ponerentur, multum tamen in alteram partem debuisset habere momenti, quod plus mihi potera[n]t prodesse quam tibi. eo labori oportet incumbere, ubi effectus promittitur; stulta cura est, quae spem non habet. ego redimi poteram, tu sanari non poteras. qualiscumque ista calamitas, inemendabilis cecidit; non remedium accipere, non vicarium potest. adsedisset scilicet lectulo inefficax sedulitas et acceptis epistolis meis iuvenis filius nihil aliud quam cum matre flevisset? quia profectus est, alterius tamen parentis calamitas emendata est. si remansisset, et matrem caecam haberet et patrem captivum. adice eo quod tibi non necessaria filii praesentia fuit; adsidere enim, cibos ministrare, manum porrigere quilibet poterat; mentior, nisi factum est. me ab illis captum tam dura condicione venalem, quod utique in confessione est, nemo alius redemisset quam filius meus.