# Declamationes Maiores 6.1.26-27

Quintilian, Declamationes Maiores, 6.1.26 to 6.1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/6.1.26

Sed iam tempus est ista, quae non excusata debent videri, verum pulchra atque magnifica, animo maiore defendere et, cum iudicium agatur exempli, tandem causam suam intellegere, hoc saltem habebis, miserrime fili, quod honoratis contingere funeribus solet: defunctus laudaberis. omnia licet huc revocemus praeterita, et ad canendas unius laudes universorum vatum scriptorumque ora consentiant, vincet tamen res ista mille linguas, ipsamque, si sit aliqua corpore uno, facundiam materia superabit, etiamsi nihil dixero, nisi quod obiectum est. lucem libertatemque patri filius reddidit, et, quod ante inauditum est, magis me amavit quam vellem. ingressus est maria, in quibus iam minimum periculi tempestas habet, et, quod inter ista difficillimum est, amore mei vicit etiam matrem suam. tace, nefaria lingua: ergo tu ista laudas? <tu melius, uxor, quae facturum retinebas.> obtulit se captivitati; quia sciebat grave esse alligari, malis patris successit. subit libens poenam pietas etiam sceleribus gravem. [tu melius, uxor, quae facturum retinebas.] conparate nunc, si quis patrem per hostes solus tulit, qui, cum venientia in patrem tela excepisset, simplici tamen morte defunctus est. unum legimus, qui vicarias pro patre non quidem piratis aut mari manus obtulerit, sed ubi redimi posset. me miserum! dicendum est, quod hoc ipso admoneor exemplo: in honorem pietatis etiam damnati sepeliuntur. [22] Haec alii laudant, ego queror. te quidem, iuvenis, omnia saecula loquentur, et admirabile exemplum tenaci memoriae traditum in ipsa astra sublimem pinnata Virtus feret; sed mihi ista laus tua caro constat. non erat satius lectulo matris incumbere et in huius ministeriis deditum secura otia inpendere? soli tibi contigerat, ut posses patrem excusate non redimere. me interim, ut coeperat, tabes lenta consumeret, me, quae debebat sola, senem mors redemisset, et, cum exanime corpus in fluctus esset abiectum, si contigisset similis tempestas, quod aequius erat, tu me, fili, sepelisses. fefellit te ingenitus honestis animis gloriae amor, spes tibi perpetuae laudis inposuit: ubi virtus, ubi pietas? peristi, miser, et male audis. non morienti pater adsedi, non aegri caput molliori sede conposui, non fatigatum latus mutavi, non spiritum excepi. absens exstinctus, eversus mortem tuam inveni; nemo aegro vincla laxavit, nemo manus ferro sordidas ad accipiendos remisit cibos. tantum catenarum causa solutus es neglectus, despectus, quidni, vilis senis vicarius? inter tot ardentissima febrium desideria non habuisti quem posceres. quomodo te vincula composuerant, iacuisti. matrem, patrem, propinquos tantum cogitasti. numquid indulgeo mihi, quod te puto exspirasse in carcere meo?

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
