# Declamationes Maiores 6.1.28-29

Quintilian, Declamationes Maiores, 6.1.28 to 6.1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/6.1.28

Nondum matri satisfactum est. quoniam poenas a cadaveribus exigis, audi sequentia tempora. [23] mors ipsa filii tui naufragium fecit, per tot fluctus volutatum corpus intumuit, tot inlisum scopulis, tam spatiosis tractum harenis, numquam tamen infelicius, quam cum venit in terram. o quam grave est mori! quanto gravius, quod ego vivo! superstes filii mei vivo omnibus diis hominibusque sed ante omnis mihi et invisus et infestus, et, ut uxoris quoque pietatem perderem, in funere filii divortium fecit. video haec rerum naturae bona, quae filio abstuli. omnis me aetas mei admonet luctus: senectus, ad quam non pervenit miser[a], pueritia, quam nunc transivit, adulescentia, in qua periit. supersum, ut, si felicissime cesserit, rogum meum videam et edacis circa corpus filii mei flammas; si hoc non contigerit, nigrum cadaver et deforme etiam ignotis spectaculum. inter haec mala credetis, puto, si dixero: vellem oculos non habere! Quid nunc amplius ad te, uxor, preces convertam inritas, male temptatas? tu vero perge et bono tuo utere. felicem te, quod in hac fortuna irasceris! [24] ad hos confugiendum est: per communes casus, per calamitatem meam, humanae calamitatis exemplar, ita vos coniuges vestrae sic ament, non sic desiderent, ita hoc orbitatis meae ultimum exemplum sit, ita vobis habere tam pios filios non necesse sit, miseremini! si vicarium accipitis, me proicite. non invidiosae preces sunt ~nihilominus impero~. non laeta sententiam vestram sequetur gratulatio, non ad templa deducar, sed ad sepulcra. etiam cum vicero, flendum est. si vero vincimur, ibo in litus miser, planctibus aves abigam aut <me feris obiciam,> me corpori filii mei velut tumulus imponam; iacebimus duo insepulta cadavera. aut circa singulorum domos ad genua praetereuntium ibo et recepto tamen miseris more supplex non cibos petam, non stipem; mendicabo terram et conlatas miserantium manu glebas, aut, quod certe licet, filium in mare proiciam: iam, crudeles aquae et venti male secundi, reddo vobis vestrum beneficium; ferte quo libet, licet ad barbaros, licet ad hostes, licet ad piratas. fortasse aliquis iubebit sepeliri; certe, quod sciam, nemo prohibebit.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
