# Declamationes Maiores 6.1.3-4

Quintilian, Declamationes Maiores, 6.1.3 to 6.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/6.1.3

Huius, iudices, poenae ab ipsa morte repetitae crimen ego sum: ego et ablegavi filium meum et infamavi, et, ne non accedat gravissimi doloris comes paenitentia, in illum mortiferum carcerem mersi. quo fato parentes miser sortitus est, ut illi vitam pater, sepulturam mater auferret? nam ut pietatem filii mei semel indicem: patrem redemit. si, quod ego redierim, uxor irascitur, reddat rationem, cur acceptis litteris meis fleverit. atquin miserrimus iuvenis quomodo magis temperare potuit officia? lex parentibus in calamitate ferre opem iubebat; uterque parens erat calamitate devinctus, unus autem succurrere utrique non poterat. invenit tamen ingeniosa pietas et utrique subvenit dispendio sui: [3] ipse venit ad patrem, me remisit ad matrem. hoc si defendendum est, agnosco partis meas: causam planctibus agam; flere enim certe per legem licet. alioquin diu laudare non expedit, diligenter defendere contrarium est actioni nostrae: ut impetremus funus, moramur. dum nos litigamus, dum circa cadaver nostrum orbi rixamur, dum agitur causa defuncti, dum sepulcro lege praescribitur, dum dantur legitima dicentibus tempora, putrescit interim corpus, nec tutum in sicco iacet: cadaver ab incursu avium ferarumque tantum miserantium corona custodit. convenerunt etiam alieni parentes, totus in spectaculum populus effusus est, et ignoto quoque corpori publica humanitas quasi quasdam fecit exequias. deflent omnes homines, dolent; plurimorum tamen illa vox est: 'iuvenis insepultus iacet miser, nec patrem habet fortasse nec matrem.' iam hominis figuram vetustas paene consumpsit, iam lenta tabes in terram defluxit, iam soluta cute ossa nudantur. quamlibet duraveris animo, non ferres tamen ista, si videres. Sed audire certe potes. ille est filius noster, cuius spes ipsas amavimus, quem apud omnia templa et surdos votis deos superstitem precati sumus, a quo sepeliri optavimus, ille amabilis infans, ille blandus puer, ille iuvenis etiam ante hoc crimen piissimus, ille, dum par fortuna parentium fuit, propensus in amorem tui, mentior, nisi, cum peregrinatio mea nos diduceret, maluit esse cum matre. me per omnia maria volitantem, ut plus filio relinquerem, circumvenit saevius ipso mari latrocinium. [4] describam nunc ego pendentem fluctibus carcerem et catenas macie mea laxatas et detritam lateribus meis consciam malorum carinam et obrutam perennibus tenebris feralis loci cruentam caecitatem? ista vero, si quid pudoris habeo, tacenda sunt. alioquin quis mihi ignoscet, quod vicarium accepi? etiam scripsisse paenitet. o litterae fletibus tremulae, o parum alligatae manus, o dolenda uxoris oculis epistola! cur indicavi, cur scripsi quod uxor ac filius ultimum legerent, ut incertum sit, utrum me carius redimant an lugeant? cognita clade rarissimi uxor exempli et prorsus talis filii mater totos efflevit oculos, fontemque illum perennium lacrimarum tantum caecitas clusit; si non tenuisset filium, vicerat. continuos inde planctus, incredibilis maestitia, assidua lamentatio ~fuit iuvenem nescio in me magis an in te futurum impium, si non redemisset quem tu sic desiderabas. ergo profectionem apparat, ut, quoniam reddere matri non poterat oculos, redderet virum oculis cariorem. sed videlicet est quaedam ultima calamitatium rabies, et novissime in furorem vota ipsa vertuntur. retinuit iuvenem et epistolis meis legem opposuit. o vanae figurationes et pectora hominum alto errore confusa! nemo illam non putabat timere de filio. itaque iuvenis, quod ad solacium pertinere credidit, commendavit amicis custodiam matris, substituit vici curae suae propinquos: neque enim aliter usque ad reditum meum caeca vixisset. quicquid humana ratio valet, contulit. si potuisset redimere oculos matris, qua pietate fuit, vicarios suos dedisset. ipse profectus est solo comitatus animo, nec se putavit ire sine pretio, quamvis ad piratas ferret inanis manus. dicat aliquis: [5] 'adeo domi nihil reliqueras, adeo longa aetate sic vixeras, ut ne pretium quidem tui paraveris?' si hoc ita esset, testor deos, de redemptione litteras non misissem. fuit, unde redimi possem. iudices, fuit, sed illud totum filius matri reliquit.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
