# Declamationes Maiores 6.1.5-6

Quintilian, Declamationes Maiores, 6.1.5 to 6.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/6.1.5

Navigat ergo per horridos fluctus et gementia litora et spumantes scopulos et quacumque miser relatus est inauspicatum metiens iter, prorsus ominose retentus, perversis etiam votis, qui optaret alligari a piratis, quos vitare quoque miserum est. quaerit haec omnia impius ille filius propter parentes, quod non praestitisset frater fratri, non uxor viro,(quid differimus ultra?) non pater filio. Dii immortales, caeli, maris, inferorum praesides, uni mihi adhuc omnes male experti, vos tamen solos habeo testes, quam invitus redemptus sim; miserum me: perit qui sciebat! nam ut primum pervenit iuvenis ad piratas adferens redemptionis meae se pretium, e ferali navicula avidus exiluit vicarias oblaturus manus; stravit se ad genua singulorum, et, ut cupiditas fecerat blandum, obsecravit omnibus precibus, miserabili planctu et lacrimis paene maternis. nemo umquam sic, ut solveretur, rogavit. nec sane difficile fuit impetrare a piratis captivitatem; maior illi pugna mecum fuit. [6] non dignum illud spectaculum latronibus erat, cum pater filiusque de vinculis contenderent, et sibi quisque carcerem vindicaret: ego iam usu defendebam meum et in his annis iam maturam mortem asserebam; at ille contra: 'ego te in calamitate deseram? ego alligatum relinquam? Et quomodo ad matrem redibo, quae misera desiderio tui dies noctesque fletibus iungit, quae vivere sine te non potest?' non dicebat tamen omnia, et cum adsiduos planctus et inrequietas diceret lacrimas, adiciebat: 'iam paene caeca est. fortasse, si redieris, videbit. in summa: non recedo; fas est mihi etiam invitis parentibus pie facere. non recedo; si perseveras, demus piratis lucrum: aut vicarius ero, aut comes.' quantum inter haec flevit, quamdiu cecidit oculos suos! si perseverassem, duos excaecaveram. obstupuerunt pietate tanta etiam latrones, et per immobiles ante vultus fletus cucurrit. non tenuissent fortasse iuvenem, nisi redempturos parentes talem filium credidissent. ipse in se transtulit ferreos nexus, et hilarior alligatus est filius, quam solutus est pater. supremum tamen et (nefas!) in aeternum me iam catenatis manibus amplexus, postquam mei cura discesserat, 'matrem', inquit, 'tibi per haec merita commendo: tu illam tuere, defende, ama, ne relinque. sic paria faciemus: illic tu eris vicarius meus. si haec feceris, non irascetur mihi fortasse mater, quod ab illa recessi.' [7] sic in navim filii mei male permutatus vector imponor, et qua visum oculi dederunt, ad piratas e puppe prospecto. curva litora et emensum sideribus fretum et turritos rupium scopulos retro lego. miserum me, quamdiu a piratis etiam navigatur! mandata tamen tua, fili, perago: assideo, sustento -- immo mehercules tu assides, fili, tu sustines, propter quem mihi etiam huius propensior cura est: dum recedere ab uxore nolo, filium non redemi.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
