# Declamationes Maiores 6.1.7

Quintilian, Declamationes Maiores, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/6.1.7

At illum interim cotidie situs carceris strangulat, insidunt ossibus catenae; exemplum saeculi in myoparone moritur. mater, iam satis est: habes poenas super legem. sepelissent talem virum etiam ipsi piratae, nisi eos conscientia scelerum metusque poenarum ab omni litore arceret, quod unum poterant, secundis proiecere ventis. excepit mitior matre tempestas, et, si qua dici potest calamitatium felicitas, prospero cursu cadaver tantum quod non ad ipsa maiorum sepulcra depositum est. narretur res saeculo nostro diversa et nescio utra parte mirabilior: filii corpus matri maria rettulerunt, mater mari. magnam quidem partem agnosco culpae meae: ego uxorem adduxi, et, ne miseram matrem dolore fraudarem, ipse meis umeris adversariam meam usque ad litora tuli. et sane ~adversus prima verba orbitatis animo aestimantem fefellerunt. quis autem non dolentis adfectum putasset, cum diceret defuncto filio mater: 'quid enim navigasti? quid maria ingressus es? quid piratas petisti?' nam illa quidem vulgatissima orbitatis vox est: 'fili, cur me reliquisti?' etiam cum tota supra corpus incubuit, amplexam putavi, etiam cum iniecit tollentibus manum, 'et hoc', inquam, 'solent facere matres, ut funus morentur.' at ista legem recitat et in cadaver fili perorat. [8] tace, tace, misera! ita tu istud optasti? sola scilicet calamitatibus nostris adhuc defuit culpa, ut, cum saevitia nimiae quoque felicitatis turpis sit, procedat inauditum antea monstrum, misera crudelis. si quid irati dii reliquerunt, si quid infelicitas oblita est, suis manibus perdere cupiat. detracta est fortunae invidia, quando suo quoque iudicio mater post amissum filium parum misera est. lacrimas ipsas novissime perdo: inanis domi libitina plangitur, derisus dissignator redit, refertur rogus. inter haec omnia non gemitus ullus matris, non lacrimae, non questus. putes adpulsum ad litus aliquem esse piratam. unde hunc illi animum? si mala sua ideo non sentit, quia non videt, et hoc boni caecitas habet, eruat aliquis oculos meos. si tenebrae corporis affectibus non obstant, estne haec uxor mea, estne ille filius noster? liceat dubitare, si fieri potest, et sane vix iam dinoscendam speciem vetustas reliquit, sed adtritae manus et tumida vestigia vinculorum et testis longae captivitatis macies, infelicia argumenta, consentiunt. miserum me, certus luctus est: filium agnosco; uxorem non agnosco.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
