# Declamationes Maiores 6.1.8-11

Quintilian, Declamationes Maiores, 6.1.8 to 6.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/6.1.8

Ergo quoniam de iure longior pugna, et nobis festinandum est, sint primae precum partes. adeste, universi utriusque sexus parentes, dum matrem in exequias filii rogo. per matrimonium te vetus et per mutuam caritatem, quae utrique nostrum magno constat, adice, per commune pignus, per annos pariter actos et beneficio filii plures, per meum in te obsequium, iam mei miserere, cuius soles. crede mihi, hoc, quod patior, carcere peius est, captivitate crudelius. mea ista poena est. quid tibi tantum mali feci, quid offendi? certe ego te non reliqui. [9] Iam si totum adfectum in hunc consumpsisti virum, et omnis per oculos misericordia effluxit, tulerit sane filius noster merito poenas, dederit spiritum supplicio. nihil de praeteritis loquamur; quod postulavit Cicero etiam ab illo crudelissimo Siciliae tyranno: mors sit extremum. ~quod quidem cum permissum non esset, pernoctabant ante ostium carceris pretio redimentes sepeliendi potestatem [quid tandem hoc Marcus Tullius] patres matresque miserae. tu vende saltem, quod sub Verre crudelissimum fuit. certe ego filium redimam, nec mihi pretium diu quaerendum est: habeo manus. Nihil moveris nunc, et debilitatem tuam iactas? singulare feminis exemplum ostendi narrarique desideras: sepulturam filii maritus a te impetrare non potuit. vade hercule, si libet, et corpus in fluctum repelle, aut, si parum celebri loco videtur abiectum, inice manum et, ne minus te satiet alienum ministerium, ipsa potissimum trahe<n>s alteram manum cadaveri impone, altera<m duci>; duc, qua frequentissimum rotis iter est et nigra limo via; proterat miserum onustum vehiculum et sanctissimum pectus ungulae rumpant. ipsa, quoniam deficeris oculis, elisum caput et oppressa ponderibus praecordia manibus tuis pertracta; si quidem istis audeas, etiam dentibus lacera. litigamus, consistimus: in diversum abimus. nempe cum viceris, omnia paria habebimus praeter animum. non sepelies? vide, quaeso, vide, ne, dum ligitas, harenam fluctus aggeret, iniciat humum misericors populus, obsta, si cuius clementia tumulum fecerit, effode, et, cum talis sis mater, aude indignari et exclama: 'magis amavit patrem.' Cruces succiduntur, percussos sepeliri carnifex non vetat, ipsi piratae nihil amplius quam proiciunt. mater . . . quamquam hoc nomen profanari nefas est: [10] si perseverat esse filii sui noverca, ut hac crudelitate videatur digna, quae orbitatem suam intellegat, si ultra hostium adfectum, qui caesos acie saepe tumularunt, ultra tyrannos, ultra latrones parum habet non sepelire, nisi aliorum quoque officia praeciderit, et tantum quod non petita ex fluctibus aqua restinguit ignem, si adeo non genuit filium sed effudit, et illo infelici partu ingratum uteri pondus exposuit, licet inputet nobis, ut volet, quod tueri non potest, singulare mariti desiderium, dicam tamen quod sentio: excusatius odisset virum quam filium. quamquam in hoc mutuae caritatis affectu paria fecimus: illa oculos propter matrimonium neglexit, ego filium; vicem caecitatis orbitate persolvi. tamen, quod inter haec quoque mala privatim doleam necesse est, omnem illam, quam contraxerat, perdit opinionem: iam inimici triumphant, iam passim locuntur: 'illa exempli mulier, illa saeculi decus; virum redimi noluit nec filium sepeliri.'

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
