# Declamationes Maiores 7.1.1-3

Quintilian, Declamationes Maiores, 7.1.1 to 7.1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/7.1.1

Liberum hominem torqueri ne liceat. Pauper et dives inimici. pauperi erat filius. nocte quadam pauper cum filio revertebatur. interfectus est adulescens. offert se pauper in tormenta dicens a divite eum interemptum. dives contradicit ex lege. [1] Sentio, iudices, plurimum detrahi calamitatibus meis miserationis, quod ad vos detulisse videor nimium fortem dolorem, et <ad impatientiam> tristissimae orbitatis mihi quoque accessisse novitatem, quod, cum adversus me tam gravia et crudelia deposcam, patior invidiam hominis exigentis aliena tormenta. non possum tamen, <ut> velim, vobis approbare, quid patiar, quod mihi non est relicta miseri patris infirmitas. percussorem filii mei vidi, et miserior sum, quam si nescirem, quis occidisset. fateor igitur, iudices, ipse miror, unde ad hoc probationis genus repente confugerim. veneram tamquam nuntiaturus indubia, manifesta, nec alium expectaveram publicarum suspicionum de filii mei morte consensum, quam si percussorem videretis omnes. hic, hic, ut torquerer, inveni; postquam satis non videbantur explicare verba quod videram, confugi ad fidem doloris. Quid faciam, si temeritates quoque nostras conscientia reorum non potest pati? intellexi miser timore factum, qui<a> ut torquerer exegeram, ex quo me dives non putat aliud in quaestione dicturum; neque ego, iudices, quemquam vestrum dubitare crediderim, ex qua conscientia, qua trepidatione descendat, ut quis torqueri nolit inimicum. quos nunc putatis cruciatus divitem pati, quem dolorem, quod hoc mihi negat? Quam vellet ideo tantum filium meum non occidisse, ut mihi posset indulgere tormenta! an hoc creditis, iudices, divitem facere legum libertatisque respectu, et reum pro exemplo esse sollicitum? ille vero nunc laceratur, etsi magis nostro dolore fruitur: [2] operae pretium est inimico negare tormenta, cum feceris, ut velit ipse torqueri. Illud igitur a vobis, iudices, infelicissimus omnium mortalium peto, ne, cum inaudita, incredibilia passus sim, misereri velitis corporis mei; crudelius et indignius est quam torqueri non impetrare tormenta. est adversorum meorum et ista novitas, quod necesse habetis ea mihi ratione succurrere, qua odissetis alium, nec quicquam est homine infelicius, pro quo tormenta sunt. percussorem a me filii mei visum esse contendo; facinus est hoc vos non deprehendere, si mendacium est, facinus est hoc me non probare, si verum est. quod ad me quidem, iudices, pertinet, orbitatis meae repeto praesentiam, et noctem illam rursus ante oculos meos cogitationes reponunt: iam mihi videor et in tormentis esse confessus. filium, iudices, habui, sicut erecti ac sublimis animi, ita qui nondum suos haberet inimicos, et quem nemo adhuc nisi causa tantum mei doloris occideret. o parentum misera condicio, quam novis inusitatisque patemus insidiis! nos exasperamus, nos offendimus, inimici tamen liberos nostros oderunt. quis hoc umquam, iudices, simultatium timuisset ingenium, ut eodem aliquis excogitaret animo et quod parcit et quod occidit?

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
