Latin
7.1.4 to 7.1.7
Quintilian, Declamationes Maiores 7.1.4-7
Not analysed yet
Reliqua, iudices, non debebam nisi in quaestione narrare. felices illos in mei conparatione patres, qui perisse liberos suos nuntiis credunt! ego sum inaudita malorum novitate percussus, cuius unicus ideo tantum occisus est, ut viderem. [3] Revertebamur nocte pariter, sicut omnia nos vitae ministeria iungebant, et homines, quibus non servos praestabat fortuna custodes, tuebamur pauperem mutua pietate comitatum invicem sustinentes, invicem innixi nec nisi magna percussoris diligentia separandi, cum dives medio noctis horrore stricto mucrone prosiluit et stupentibus attonitisque miseris confodit illum fortiorem, illum, qui fortassis aliquid in mea morte fecisset. confiteor, iudices, nihil tunc oculorum meorum diligentia, nihil egit cura miseri patris: percussor voluit agnosci. Vos nunc, cives, vos, omnes humani generis adfectus, miserrimus interrogo pater: suadete, quid faciam. hunc, quem videtis circa me sanguinem, de filii vulneribus excepi; his manibus labentis unici membra sustinui. in oculis adhuc vultus ille morientis, haerent auribus verba super cadaver habita exultantis inimici. fidem tormentorum! quousque percussoris filii mei conscius ero? aperite pectus istud et totum de visceribus meis latronis egerite secretum. vidi, et mihi non creditur! vidi, ita possim et in tormentis idem dicere. aut si conpono, si fingo, urar, lacerer, et non probem. si videtur, torquendus sum, iudices, ut hoc desinam dicere, nec me, iudices, fallit, quantam molem accusationis etiam in manifesta veritate susceperim: divitem detuli reum pauper, inimicus, occisi pater, et postulo, ut mihi credatur testimonium in mea orbitate dicenti. itaque non deprecor, quominus mihi velitis irasci, donec probem; torquete tamquam mentientem. [4] 'Lex,' inquit, 'liberum hominem torqueri vetat.' per fidem, iudices, quis non hoc eum respondere credat, cuius tormenta poscantur! nemini, iudices, credo dubium legem, quae torqueri liberum hominem vetat, hoc prospexisse tantum, ne quis torqueretur invitus, et iura, quae nos a servilium corporum condicione secernunt, inpatientiae tantum succurrisse nolentium. omnium beneficiorum ista natura est, ut non sit necessitas, sed potestas; quicquid in honorem alicuius inventum est, desinet privilegium vocari posse, si cogas. cuncta, si videtur, iura percurrite: nusquam adeo pro nobis sollicita lex est, ut, quod praestat, extorqueat. dedit caeco talionis actionem: num manus recusantis inpellit? iniuriarum, caedis agere permisit, sed non cogit invitos. adeo paene levius est ultionem perire quam potestatem. genus servitutis est coacta libertas, et eadem iniquitas, quicquid de invito homine facias. vis scire, quid lex ista prospexerit? non exigo, ut torquearis.