Latin
8.1.14 to 8.1.16
Quintilian, Declamationes Maiores 8.1.14-16
Not analysed yet
Quid, quod filium occidit innocentem, cui nihil obicere, nihil poterat irasci? filium, si ipsi creditis, pro fratre mori paratum, cuius suprema ferre non poterat? novum, iudices, et incognitum rebus humanis audite facinus: iam parricidium pietas, caritas et impatientia orbitatis admittit! malo odium, querelas, execrationes, quam ut quis liberos affectu, quo servantur, occidat. quid refert, an per hoc alterius filii anima redimatur? si parricidium fas est ullas accipere causas, filius propter se tantum debet occidi. Adicite, iudices, immanitati, quod occidit aegrum. omnibus equidem mortalibus maiorem crediderim de languore venire reverentiam, et illorum quoque, quos inter supplicia pereuntis avido spectamus assensu, iuxta valetudines tamen morborumque violentiam quodam innocentiae favore miseremur. in carceribus et in illa profunda nocte poenarum religiosius ille anheli pectoris pallor inspicitur; non sic confundunt obvios gravibus catenis colla stridentia et diutino squalore concreta facies ut ille, quem ad singulos conatus gressusque labentem vix trahit impellitque longus ordo vinctorum, et inter tot destinatos totque perituros omnium tamen in se retorquet oculos unus aeger. [9] quid ais? tu illum, quem nunc nefas est castigare, reprehendere, cuius auribus parcere debuerunt saeviora verba, quem, si quid negares, videreris occidere, ferro, vulneribus aggrederis? non potest hinc tibi venire defensio, ut hoc sis pro alterius salute commentus. inter duos liberos pari desperatione languentes da bonum patrem: non praeponderabit alterutrum, non eliget, sed, ut incertum orbitatis evadat, ipse morietur. Temptat hoc loco, iudices, crudelissimus senex excusationem temeritatis suae de medicorum trahere consensu: 'desperaverant,' inquit, 'de duobus.' sepono paulisper immanitatem patris, qui credidit, et de arrogantissimae persuasionis hominibus queri [de] totius generis humani nomine volo. quam multas artes, misera mortalium sollicitudo, fecisti! fato vivimus, languemus, convalescimus, morimur. medicina, quid praestas, nisi ut iuxta te nemo desperet? dicturum me putas: 'non credo renuntiantibus, non accedo, cum deserunt relinquuntque languentes'? ego vero medicis non credo sperantibus. aspicite maiorem partem generis humani et, si me interroges, illam robustiorem, illam adhuc in prima rerum naturae veritate viventem: nullos artis huius novit antistites, nec minus tamen bellorum vulneribus morborumque medetur incursibus; non disputationum vanitate sollerti, sed experimentis et, invicem per similes dissimilesque casus observatione ducente, tradita ratione succurrit. non medicina sanat, sed quicquid videtur sanasse medicina est. [10] quo vultis animo feram, quod ars, quantum dicitis, inventa pro vita, si dis placet, auctoritatem famamque captat, ut longe ventura suprema prospiciat, ut adesse fata denuntiet, quae nec timentur, et maxima scientiae pars esse coepit sanare non posse? quisquamne ab homine, qui adhuc loquitur, spirat, intellegit, sic recedit, quemadmodum relinquitur exanime corpus, et ibi finem vitae putabit, ubicumque scientiae substiterit infirmitas? si fragilitatem mortalitatis incertosque velimus aestimare casus, tantundem periculi habet omnis aeger. iniquissimum est desperationes vocari, quotiens remedium medicina non invenit, et angustias sive artis seu mentis humanae ad invidiam referre fatorum. nihil magis interesse omnium puto, quam ut spes pro homine tam longa quam vita sit. unde putatis inventos tardos funerum apparatus, unde, quod exequias planctibus, clangore magnoque semper inquietamus ululatu, quam quod facinus videretur credere tam facile vel morti? vidimus igitur frequenter ad vitam post conclamata suprema redeuntis. plerique convaluerunt neglegentiae bono, quosdam explicuit quicquid alios fortassis occideret, hos indulgentiae temeritas, illos adiuvit desperationis audacia. [11] detur fortassis huic arti perspicere morbos, profutura meditari, sed unde sciret, quantum inter viscera latentesque pectoris sinus unicuique animae natura concesserit, quam proprietatem spiritus, quam corpus acceperit? non tam variae mortalibus formae, nec in vultibus nostris sedet tanta diversitas, quanta latet in ipsis dissimulitudo vitalibus. inenarrabile, indeprehensibile est, quicquid nos elementorum varia compago formavit, et, prout in nos plura seu rariora de terrenis seminibus caelestibusque coierunt, ita vel duramur tacita ratione vel solvimur. an desperantibus credi debuerit, vos aestimabitis; qui negarunt aegros posse sanari, nec in hoc probaverunt, qui evasit, nec in illo, quem non languor occidit.