# Declamationes Maiores 8.1.4-7

Quintilian, Declamationes Maiores, 8.1.4 to 8.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/8.1.4

Est tamen, sanctissimi iudices, quod de crudelissimo parricida queri possit non sola mater: adiecit humanis calamitatibus ipsam sanitatem et morborum languorisque violentiam medicinae concessit. filium occidit, si ipsi creditis, fortasse moriturum, et hominem, cuius caritas debuerat ipsa desperatione crevisse, in hoc solum impendit, ut tantundem superesset incerti. non exonerat, iudices, immanitatem saevissimi patris, quod ha<n>c ratione<m> credidit: de languente filio rem inauditam, rem facere crudelem unam rationem habet, si ipse sanetur. [3] O tristior indigniorque semper mensura calamitatum, magna felicitas! huncine fecit exitum illa modo civitate tota conspicua mater, ille indiscretus ab utroque latere comitatus, ille gaudentium dulcis error oculorum? quid mihi mortem nuntiatis unius? perdidit misera geminos. Passi sunt enim languorem miserrimi iuvenes sine dubio pariter unaque, non fraternitate, non animae corporumque consortio, sed condicione fragilitatis humanae, qua sic extranei quoque duo languere potuissent, non negaverim terribilem, gravem, et parentibus utique metuendum, de cuius tamen adhuc, ut parcissime dixerim, remedio quaereretur. quid refert, an medici consenserint utrumque periturum, cum eundem dixerint esse languorem? manifestum est de duobus non dixisse verum, quos de altero constat esse mentitos. iam tamen, iudices, de tam perdita pronuntiatione non querimur, quod aegros, quos sibi videbantur explicare non posse, parentibus crediderunt; innocentior est simplicitas desperare, si remedia non noveris, et hanc ignorantiae malo probitatem, ut languorem, quem nescias, tantum neges posse sanari. maximi tamen virorum et quibus <g>ratissima solvendo non sit humanitas, si sciebant hoc genus curationis et illud non indicare voluerunt. [4] vultis, ut illos mentitos breviter probem? desperaverunt de languore, cuius remedium, si patri creditis, alius invenit. Sive enim, iudices, vanissimus nescientium vidit hanc patris in periculo liberorum rigidam nimiamque patientiam et hominem in filiorum languore sollicitum de remedio generis humani, sive captavit ex hoc velut quandam artis imaginem imitari, quod sanare non poterat, et ignorantiae pudorem tegere magno temptavit incerto, sive, ut aliud videretur dixisse quam reliqui, verba desperationis incredibili vanitate variavit magnaque miseros parentes ambage suspendens tutissimum putavit promittere, quod deberet nemo experiri: causas quidem se dixit ignorare morborum, sed salutem spopondit unius, si licuisset alterum occidere, lacerare, perspicere. en, cui pietas patris, cui credere sollicitudo debuerit: dixit se scire remedium, quod nesciebat!

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
