# Declamationes Maiores 9.1.1-2

Quintilian, Declamationes Maiores, 9.1.1 to 9.1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/9.1.1

Abdicare et recusare liceat. Pauperis et divitis inimicorum filii iuvenes amici erant. filius divitis, cum in piratas incidisset, scripsit patri de redemptione. illo morante profectus pauperis filius, cum amicum apud piratas non invenisset, quia lanistae venierat, pervenit in civitatem, in qua munus parabatur, sub tempus ipsum, quo pugnaturus erat divitis filius. pactus est cum munerario pauper adulescens, ut vicariis operis redimeret amicum, petitque, ut, si egeret pauper pater, alimenta ei praestaret. ipse in pugna occisus est. divitis filius reversus egentem invenit pauperem. Palam coepit alere; abdicatur. [1] Neminem umquam, iudices, intra tam breve aetatis suae spatium plura terra marique perpessum, quam quae proxima peregrinatione vel tuli vel timui vel vidi, facilis, ut opinor, fides est, cum ex omnibus, quos novimus, mortalibus unus nominari me miserior possit, quem infelicem ego feci. tamen in hac quoque omnia excogitantis in me fortunae violentia confiteor numquam hunc me concepisse animo metum, ne post redemptum per alienas manus filium displiceret patri meo misericordia. illas verebar magis iam non tacitas vulgi opiniones, quibus crudelitatis atque saevitiae reus peragor. apud plerosque sanctos et graves homines nondum excusare potui, quod redemptus sum; obicitur mihi orbatus senex et ille, qui modo salvo filio etiam contra divitem steterat, amissis in uno iuvene omnibus bonis inimicae domus supplex. licet enim totas advocemus in odia fortunae vires et unum egentem senem universa gratiae mole calcemus, confitendum est tamen: plus amici nocuimus quam inimici. quin ipsa prorogatae cotidiana stipe infelicis animae videtur quodammodo maligna clementia; quod enim beneficium est efficere, ut vivat orbus? unum tamen vel gravius crimen infelix haec abdicationis meae fortuna defendit, quod vix ad sustinendum spiritum sufficientis cibos, prorsus tantum mortis inpedimenta avara manu dederim. puto, iam ignoscetis omnes, si plus praestare non potui invito patre.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
