# Declamationes Maiores 9.1.11-12

Quintilian, Declamationes Maiores, 9.1.11 to 9.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/9.1.11

[9] Quid me admonetis supremarum amici mei precum, quibus haec alimenta caro empta inopi patris senectuti petit[a]? adiutorium hoc ad causam putatis? me pudet, quod rogatus sum. 'per hanc,' inquit, 'mihi lucem ultimam, per notissimam amoris nostri fidem, non sinas mendicare parentem meum. sustineas, adiuves, praestes affectum. si mereor, tu sis illi vicarius meus.' nec plura dicendi tempus fuit, iamque suprema per galeam dederam oscula, digressisque in diversum ministris permissus Mars erat. o quam sollicitus spectavi! quam attonita mente! quam simili corporis motu! quotiens ad infestum mucronem, quasi ipse peterer, me summisi, quotiens ad conatus erectus sum! o misera cogitatio, o crudelis natura metus! merito tu, amice, pugnare maluisti. facinus indignum illum animum, illum ardorem non contigisse castris, non bellicis certaminibus, ubi vera virtus nulla pugnandi lege ~praemium scribitur.~ qua vi proelium invaserat iratus etiamnum tamquam adversario meo! at omnis impetus excipiebatur callide, veterani gladiatoris astu; omnes conatus contra se erant. nec difficilem tamen sub illo praesertim auctoramento habuisset missionem, sed noluit gladiator vivere. igitur iam nudum corpus vulneribus offerens, ut totam pro me mercedem semel solveret, stans periit. cui licuit in patria, in domo, inter propinquos securo consenescere aevo, cui tranquillam sine reprehensione agere vitam, iacet confectus vulneribus, et primo iuventae flore fraudatus periit miser fato meo. at ego, qui debebar illi fortunae, quem mors sibi destinaverat, emissus ludo nocentior quam venditus etiam viatico illius infelicis revertor. placeamus licet nobis fortuna nostra, pater, pauperi solvendo non sumus. [10] Si qua est fides, iudices, pudet me contra indicare mea beneficia, nec videor vobis rationem posse reddere, quod mihi tam parum obiciatur. redemptoris mei patri in pretium meum orbo, egenti quid praestiti? quod pirata capto, quod lanista gladiatori, exiguam stipem et cibos semper petendos. quantulum enim dari poterat, quod non sentiret dominus tam curiosus? de hac re consedistis, hoc concitavit istam iudicii scaenam, panis datus mendico, et dilatata hac impotentiae nostrae opinione videamur amicos ferro occidere, inimicos fame. computemus totam istam meae luxuriae impensam, audite summam et miramini, si hos sumptus ne divitiae quidem sustinent. tanti constat patri captivitas mea, cum tam caro redemptus sim. quo tandem patereris animo, si delicatus adulescens, praesertim splendidis op[er]ibus vel ex aetate mores vel ex fortuna traxissem et tempestiva convivia et pervigiles iocos advocata sodalium turba solutus atque affluens agerem, tantumque impenderem, quantum non posset te ignorante consumi (quae tamen ipsa boni patres libenter annis remiserunt), cum abdicatione dignum putes et ultimo patriae potestatis fulmine coercendum, quare mendico seni porrexerim, ut parcissime dicam, quod illi filius misit? non redempta meretrix, non egestum conviviis faenus, non lenonum parasitorumque cara adulatio in crimen venit; cibaria senis, nempe unius, aetate ac malis confecti. hoc divitias tuas concutit? hoc fundatam paternis avitisque opibus domum exhaurit? si tam avarus es, computa; adhuc de alieno vixi.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
