# Declamationes Maiores 9.1.13-14

Quintilian, Declamationes Maiores, 9.1.13 to 9.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/9.1.13

[11] At haec fortasse, quae circumstat iudicium, corona et omnis ignara causae turba magnum nescio quid et portento simile crimen expectat. abdicas me, pater, tam cito? modo tibi ex illa funesta peregrinatione insperatus revertor, unde ut venirem, vix optare potuisti; nulla adhuc pro reditu meo soluta sunt vota, non percussae diis immortalibus hostiae; redemptori certe gratiam non retulimus. at ego expectabam, ut desiderio incensus affectus vix posset expleri, ut post infaustam profectionem velut obiurgatus tanto periculo numquam me post hoc saltem peregre dimitteres. Vix salutatis laribus expellor, et apud plerosque dubitari potest, an admissus sim. an hoc agis, ne quid tibi praestitisse videatur, qui me redemit? saevus enim, credo, et impius et, quod maximum omnium vitiorum signum est, ingratus beneficia patris non aestimo; fortasse, cui vitam debeam, nescio, nulla est apud animum meum memoria meritorum. miserum me, quod non possum tantum solvere, quantum accepi! Quamquam causas abdicationis pater altius repetit et ultra peregrinationem meam inquirit, idque ratione duplici: primum ut reum, quia premere atrocitas criminum non potest, turba confundat, deinde ut gravius videatur iudicium patris, cum is damnet, qui soleat ignoscere. [12] 'cur,' inquit, 'cum ego inimicum haberem pauperem, tu amicum filium eius habuisti?' volo, iudices, omissa omni contentione scilicet sic agere: peccavi, veniam peto; et errare hominis est et ignoscere patris. duxit me similis aestas, evicerunt officia, cepit fides. amantem odisse non potui. nihilominus satis habundeque poenarum [est] et, si pietatem tuam bene novi, plus quam velles, datum est. quantumlibet peccaverim, quid amplius iratissimus dominus exigeret? ludo tibi satisfeci. nullumne cladibus meis finem dari placet? parum est, quod insanos pertuli fluctus et saevis tempestatibus commissus arbitrio ventorum pependi? parum est, quod in nefarias latronum manus praeda perveni, quae ultima malorum etiam servorum condicio est, sine exceptione venalis? inde me, si voluisset, emere potuit inimicus. parum est, quod me diu piratae in carcere retentum, quia redemptorem illis divitem promiseram patrem, in ludum vendiderunt tamquam decepti? quod cotidiana pugnae meditatione tamdiu mori didici? quod compositus, armatus, inductus perieram, si melior amicus fuissem, nisi me nova velut in portu adorta tempestas paternis laribus extorrem et necessarii quoque victus inopem circum [ad] alienas mitteret domos? pudet enumerare calamitatium mearum gradus: piratam, lanistam, patrem.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
