# Declamationes Maiores 9.1.21-22

Quintilian, Declamationes Maiores, 9.1.21 to 9.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/9.1.21

'Sed inimicus,' inquit, 'meus est.' nam quis nos tanto opere laudaret, pater, si hoc amico praestaremus? haec est celebranda virtus, haec animi suspicienda moderatio, vincere iram et inter simultates quoque meminisse hominis. Ut Fabio Maximo immortalem attulit laudem ereptus ex hostium manibus Minucius, ut Tiberium Gracchum admirata civitas est Scipione in carcerem duci prohibito, te quoque similis animi magnitudo memoriae dabit. tuis enim opibus vivit inimicus; quicquid est istud, quod senex inops ex nostra domo accipit, si non irasceris, tu praestitisti, tibi hoc pulchrum atque magnificum est. nam ego, si quid in patrem servatoris mei confero, non sum laudandus. [18] Neque expectaveris hoc loco, pater, ut illa dicam: semper odiorum honestus occasus est, et, dum simultates nihil aliud habent quam nocendi cupiditatem, speciosa in melius animi mutatio est cum exempli honore, iunctaeque ex hostili paene concursu in affinitatem manus. unde tantum misero boni, ut inimicus sit? aspice solum, egentem, senem, omnibus praesidiis destitutum; nonne contumeliam fortunae tuae facis, si hunc odisti et adhuc putas tua interesse, ne vivat? nulla tibi contingere maior ultio potest, quam si iam talis est, ut illius etiam nos misereamur. magna mehercule iam de vetere aemulo poena; superest panem eripere mendico et gravissimae per se fortunae manui pondus imponere. age, si perisset, cadaver calcasses? ferae mehercules generosiores iacentes transeunt, et, <cum> reservati hostes restitutaeque urbes maiora causae exempla sint, quod scio, victis etiam gladiatores parcunt. post orbitatem, post egestatem quid amplius potest pati, nisi quod optat? ulteriorne tibi aliqua ultio quaerenda est, aut aliquid rerum natura peius capit? quis non te omnium mortalium inhumanissimum putet, si hoc adversus inimicum tuum saltem optasti! si mehercules inexpiabiles odiorum causae et compositis quoque fabulis ulteriores inimicitiae fuissent, ausim dicere, si propter illum liberos perdidisses, accipienda tamen erat a fortuna tali[s] satisfactio, certe ad vitandam insolentiae opinionem, quae fere immeritam quoque potentiam carpit, ne vagaretur per urbem invidiosus mendicus et calamitatis auctori crimin<os>us causas vulgo suggereret odiorum. [19] nescio quo modo omnis pro laborante favor est, nec ulla[m] perpetuam gratiam servat nisi modesta victoria. nostra potissimum clementia sustineatur, ne illius alii misereantur.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
