# Declamationes Maiores 9.1.23-24

Quintilian, Declamationes Maiores, 9.1.23 to 9.1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/9.1.23

Facilis, ut animadvertere vos spero, iudices, defensionis meae cursus est. antequam incipiam habere causam nimium bonam, hic iam conscientia trepidat oratio, et velut inter binos deprehensa scopulos, cum aliud obiciatur, aliud defendendum sit, haeret in dubio; cum beneficiis meis computare non audeo. cognovistis expositionem causae, quanta quamque excedentia fidem adulescentis optimi merita narraverim. haec mihi omnia sine dubio ille praestitit, sed quid interest? debitor delicatus sum. quid in hac parte defensionis agam, iudices? dicam: 'referre gratiam beneficiis volui'? [itane tandem aliqui mendicare amici patrem aequo animo visurus fuit?] at ille me redemit, cui nihil debui<t>. dicam moveri me supremis amici mei precibus? [egregia vero comparatio.] at ille mihi praestitit quod non rogavi. utro me vertam? tamquam honestum defendam factum an tamquam necessarium? alterum absolvi facilius potest, alterum laudari. rectissimum, opinor, veritatis i[n]ter est. [20] Audi, pater, alimenta ista, quae donata egenti putas, quanti illi constent. si accepto captivitatis meae nuntio nullis precibus adductus, nullis epistolis vocatus adolescens ad liberandum me vinculis piratarum profectus esset, quibus tamen meritis pensarem, cum id mihi praestitisset, quod ego tantum a patre speravi? intrare maria, praesertim tam recenti documento timenda, et latrones ultro quaerere et, cum praeter vicarias manus nihil esset, navigare voto captivitatis, quis posset alius quam qui paratus esset pro amico mori? magnum hoc per se ac saeculo nostro vix credibile, iudices; illud vero omni praedicatione maius: ad redimendum me profectus est, cum mendicaturum patrem suum sciret. atquin sperare poterat futurum, ut sine periculo suo redimeretur nihilominus amicus, cum haberem divitem patrem, sed noluit ipsum itineris apparatum, et, ne qua periret redemptionis hora, praeceps cucurrit. pro fidem deum hominumque, quemadmodum ad redemptionem amici festinat, etiam cui[us] pater lentus est!

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
