# Declamationes Maiores 9.1.25

Quintilian, Declamationes Maiores, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/9.1.25

Terentium, quem inter ceteros captivos secundo Punico bello Scipio Africanus vinculis exsolverat, memoriae tradidere maiores insigni receptae libertatis pilleo <gratiam> testantem in triumpho ducis esse conspectum. et ille quidem maioris momenti accessio publicam senserat felicitatem, privatim tamen debere se putavit victoriae beneficium. quid me facere convenit, qui per maria latrociniis infesta solus petitus sum, qui lucem, libertatem, denique quicquid patri debeo, non ignarus, ut primo natalis horae tempore, sed videns sentiensque acceperim, nec solum donatus his bonis sed summis periculis liberatus sum? [21] nonne me ex amici fide natum et tenacioribus beneficiorum vinculis fatear esse constrictum? miserum me! amice fidelissime, ingratum me moriendo fecisti. et quantulum est, quod adhuc loquor de mea infelicitate, de piratis! levis [est] ista fortuna, quae etiam nunc recepit moram. solent expectare latrones redemptorem. in ludo fui, qua poena nullam ulteriorem scelera noverunt, cuius ad comparationem ergastulum leve est. hoc si scisses, pater, affirmo, promitto: cuius pietatis es, nemo te antecessisset. illa, certum habeo, expectas, ut dicam: morabar inter sacrilegos, incendiarios et, quae gladiatoribus una laus est, homicidas, inclusus turpiore custodia et sordido cellarum situ, iamque in eam veneram fortunam, ut me victum recipere non posses, victorem nolles. aderat hora supplicii mei, qua nusquam morandum, iam praebendus erat ingulus et fundenda vita cum sanguine. neque enim dubitare de eventu licet; exemplar fati mei vidi. si me ab his imminentibus malis pecunia redemisset, beneficium tamen potius dicerem magis aestimandum esse quam pretium, sed apud malignos interpretes posset videri vel spem secutus aliquam venturi temporis vel praesentis voluptatem. hoc admirabile et uni tantum pietati referendum est: dedit beneficium, quod numquam reciperet, et, cum amicum, quem redimebat, habiturus non esset, nihil aliud emit quam honestae mortis conscientiam. transtulit ergo in se fortunam meam subiitque non solum fortiter sed etiam libenter id, quod mihi miserum putabat.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
