Latin
9.1.3 to 9.1.4
Quintilian, Declamationes Maiores 9.1.3-4
Not analysed yet
[2] Quamquam, iudices, oboritur animo meo nonnumquam et illa suspicio, quod patrem non alimenta uni seni parce vivere adsueto nec liberaliter data nec diu danda in offensam meam compulerint: quantulum est enim facultatibus divitis, quod sub patre sane tenaci filio familiae superest! ac si foret maius forte momentum, quis tamen parens tam durus est, ut propter aliquam inpensam carere filio velit? . . . quod ipse celatus sit, quod non suae misericordiae pauperem commiserim, non rogaverim, praesertim qui, quicquid umquam petii a patre, exoravi? sed neque haec ultimo fulmine castigari meruit in differendis precibus verecunda cunctatio. quid dum tempus opportunum, faciles aditus, hilariorem animum capto, interim volui superesse, cui ignosceret. neque infitior tamen fuisse me lentiorem, quam oportuit, tametsi hoc praecipue habere videor patris simile. Sed si ulla emendatio paenitentiae est, hic in publico vobis adhibitis rogabo. non ego aes alienum luxuria contraxi, nec profusus in vitia fortuna nostra male usus sum. redemptionis meae pretium debeo. si inpetro, intellegam verum esse, quod quidam opinantur, ambitiosum patrem publicare voluisse domus suae misericordiam, ne viderentur pauperes tantum vitam inimicis suis dedisse. si perseverat, ut porrectos egenti cibos mea fame rependat, expulsum ab omnibus bonis filium similem faciat inimico, vereor, ne iniquis aestimatoribus inexpiabilis illius et saepe reprehensi odii culpa videatur penes patrem, qui tam facile irascitur. [3] Verum enim, si placet, fortunae magis moribus dissedere quam suis; nam et paupertatis est proprium, quando alia deficiant, exerere libertatem et, dum contemptus fama vitatur, potentiores vel ambitiose offendere, et nacta bonam conscientiam magna fortuna indignius inparem adversarium patitur. ergo conseruit, ut solet, casus duratura longius a parvis initiis odia, dum contumeliam humilitas facilius intellegit, dignitas gravius. neque ulla fuit aemulatio (quae enim esse inter inpares potest?) ,sed fato quodam similis ex diversis causis contentio. hic <in> irascendo pertinax erat, ille in cedendo contumax. quamquam, nisi ultimam exprimere confessionem victi ut<r>ique placuisset, multa iam pridem signa dederant veniae finemque pugnae petentis. nam quo pertinuisse credimus, quod pauper adulescens relictis omnibus solum me, quem coleret, quem amaret, elegerat? sine dubio a primis aetatis annis iunxerat nos potentissimus amor ille puerilis, dum aut nulla erant inter parentes odia aut a nobis non intellegebantur. post <di>ductas tamen domos perseveravit, immo inpensius laboravit, et, si quid mihi in eo satis perspectum est, nihil horum fecit invito patre. quantum intellegere potui, pauper sine dubio pudore cedendi, ne damnasse causam suam videretur, simul quod nulla ipsi dabatur gratiae via, stare visus in suscepto circuitu tamen quodam molliores temptavit aditus, et, dum firma tandem pax inpetraretur, filium nobis obsidem dedit. [4] ac ne meus quidem offendi visus est pater; certe numquam reprehendit, numquam prohibuit. nec clam feci, nec contumacem adversus patris inperia umquam fuisse me vel ipse rerum declarat ordo.