# Declamationes Maiores 9.1.5-6

Quintilian, Declamationes Maiores, 9.1.5 to 9.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/9.1.5

Nam quamvis infestum latronibus mare iussus intravi neque dissimulaverim magnas fuisse causas patri, cur hoc mihi imperaret, quod ipse facere non potuerat. ego, etsi nesciebam, non interrogavi; satis plena ratio fuit patrem velle. felix navigantium condicio, qui procellas modo et saevos tempestatis incursus et albentes fluctibus scopulos aliaque pericula tantum maris pertulerunt! ego miser naufragis invideo: captus barbaris manibus nec tam nexu catenarum vinctus quam pondere inundatum carcerem tuli et vincula macie laxavi. quis non ignosceret omnibus, qui post hoc exemplum navigare timuissent? ergo, qua una spe misera trahebatur anima, litteras de redemptione scripsi patri, testor deos, soli. quid enim sentire viderer de parentis adfectu, si hoc incolumi redemptionem ab alio petivissem? nam quod unum mihi secundum patrem fortuna videbatur parasse praesidium, hoc sperare in illa sorte non poteram; quid attinebat amico scribere, quem sciebam non habere, unde redimeret? [5] Numquamne mihi dabitur liberum tempus conquerendi apud patrem de amicis suis, qui proficisci volentem retinere temptarunt, qui piae festinationi attulerunt moras? profectus esset tamen vel invitis omnibus (quis enim non hoc praestaret filio pater?), nisi quod interim amicus antecessit. illum non pericula maris, non infesti latronibus sinus, non vicinum meae fortunae documentum prohibuit. minus haec miror de amico; illud est, quod pensari nullis beneficiis possit: proficiscentem non retinuit pater. immo, si quid in subsidia vitae seposuerat parca frugalitas, id omne in impensas itineris contraxit et contulit. infelicissime senex, sic egere coepisti! dicam nunc ego, per quos iuvenis praestantissimus navigaverit fluctus, quos accesserit scopulos, quantos lustraverit sinus? faciliora ista putant qui numquam navigaverunt. in omnia praeceps, sine respectu sui, quem iam tum apparebat vitae non parcere, adiit, exploravit, et tamen ille quoque, qui tanto opere festinabat, sero pervenit.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
