# Declamationes Maiores 9.1.7

Quintilian, Declamationes Maiores, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/9.1.7

Audite, audite, iudices, novam captivi querelam: iam miser apud piratas non eram; alebat devotum corpus gravior omni fame sagina, et inter dedita noxae mancipia contemptissimus tiro gladiator, ut novissime perderem calamitatis meae innocentiam, discebam cotidie scelus. haec tamen omnia sustinui, tuli; adeo difficile est etiam sua causa mori. [6] et iam dies aderat, iamque ad spectaculum supplicii nostri populus convenerat, iam ostentata per harenam periturorum corpora mortis suae pompam duxerant. sedebat sanguine nostro favorabilis dominus, cum me, cuius, ut interiecto mari, non fortunam quisquam nosse, non natales, non patrem poterat, una tamen res faceret apud quosdam miserabilem, quod videbar inique comparatus; certa enim harenae destinabar victima, nemo munerario vilius steterat. fremebant ubique omnia apparatu mortis: hic ferrum acuebat, ille accendebat ignibus laminas, hinc virgae, inde flagella adferebantur. homines piratas putares. sonabant clangore ferali tubae, inlatisque Libitinae toris ducebatur funus ante mortem. ubique vulnera, gemitus, cruor; totum in oculis periculum. si quid est in me abdicatione dignum, iudices, unum crimen agnosco: quod in haec amicum meum misi. est quidem felicibus difficilis miseriarum vera aestimatio, figurare tamen potestis, qui tunc animus mihi, quae cogitatio fuerit. [7] namque et natura redit in extremis tristis praeteritae voluptatis recordatio, et mihi cum generis conscientia, cum fortunae conspicuus aliquando fulgor, cum liberales artes, cum omnia quondam honestiora munerario meo, domus, familia, amici ceteraque numquam videnda in ultima mortis expectatione succurrerent tenenti servilia arma et ignominiosa morte perituro, tum, si ulla miseris fides est, quid horum omnium ignari agerent propinqui, nihil peius de fortuna mea suspicantes, quam quod scripseram. illud tamen gravissimum, quod patrem, qui tamdiu non veniret, captum putabam. ergo tota cogitatione intentus in mortem expectabam cruentum illum confectorem. quis enim dubitet, quid futurum fuerit, si ego pugnassem? ille quoque occisus est, qui inter nos, ut apparet, fortior fuit.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
