# Declamationes Maiores 9.1.8-10

Quintilian, Declamationes Maiores, 9.1.8 to 9.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/9.1.8

His cogitationibus attonito et in mortem iam paene demerso inopinata subito amici mei species offulsit. obstupui totumque corpus percurrit frigidus pavor, neque aliter, quam si vana obiceretur oculis imago, mente captus steti. ubi primum lux rediit laxatumque est iter voci, 'quid tu,' inquam, 'quo casu pervenisti huc, miser? numquid et te vendidere piratae?' at ille complexus cervices meas, effusis in pectus meum lacrimis solutus, intercepto prope iam spiritu sero iam trepidante me primam vocem et diu solam edidit: 'satis vixi.' ut vero causas itineris reddidit et venisse se ad redimendum indicavit, 'et unde,' inquam, 'tibi pecunia, nisi redistis in gratiam, et te pater meus misit?' [8] Audite gentes, audite populi! non solita iudicium nostrum corona circumstet, sed, si patitur natura rerum, totus ad cognitionem talis exempli orbis circumfluat. tacete, priora saecula, in quibus tamen a primordio generis humani paucissima amicitiae paria admirabiliora fecerat longa temporibus nostris fides intercepta. quicquid historiae tradiderunt, carmina finxerunt, fabulae adiecerunt sub hac conparatione taceant. quis crederet, si dubitari posset, inter duos amicos, quorum alterum immunem malorum omnium fortuna fecerat, alterum piratis ac lanistae tradiderat, meliorem condicionem fuisse captivi? 'si dives essem,' inquit, 'pecuniam pro te attulissem. quod unum pauperibus praesidium est, manus habeo. has piratis daturus fui, has pro te in pugnam vicarias dabo.' Ignosce, pater, quod nimia contentione adfectus paene tibi orbitatis vulnus inpresserim. testor deos non per me stetisse, quod vivo. neque enim ita me efferarat ludus, aut in tantum duraverat animum caedis longa meditatio, ut eum amicum vellem occidi, qui pro me mori poterat. vindicabam mihi fortunam meam et adhuc necessitatis gladiator depugnare etiam volebam, neque ullis precibus poteram evinci, quamquam se non superfuturum alioquin minabatur idque unum adfirmabat interesse, utrum vicarium mallem habere mortis an comitem. non vici. quid igitur actum sit, quaeritis? duxit me ad munerarium, iudices. quas ego illius preces, quam pertinaces lacrimas, quam miserabilem obtestationem vidi! nemo umquam sic rogavit missionem. transferuntur in illum detracta corpori meo arma, et male aptatis insignibus destinatum par producitur.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
