Latin · ~12 min
1.1 to 1.3
Quintilian, I 1.1-3
Not analysed yet
[Quidam, cui erat filius caecus, quem heredem instituerat, induxit illi novercam iuvenemque in secreta domus parte seposuit. Is noctu, dum in cubiculo cum uxore iaceret, occisus est inventusque postero die habens gladium filii defixum in vulnere, pariete ab ipsius ad filii cubiculum vestigiis palmae cruentato. Accusant se invicem caecus et noverca.] [1] Si iuvenis innocentissimus, iudices, uti vellet ambitu tristissimae calamitatis, poterat allegare vobis amissam cum oculis cogitationum omnium temeritatem; sed, cum ostendere innocentiam suam moribus malit quam adversis, neque pietatis neque conscientiae suae gravem ferre contumeliam potest, ut parricidium non fecisse videatur beneficio caecitatis. Quare igitur non petit, ut illum miserum putetis, nisi et innocens fuerit; non petit, ut adflictum allevetis, nisi et probaverit esse se infeliciorem quod patrem amisit, quam quod oculos. Aestimate iuvenem his moribus, quibus videntem aestimaretis: vita, pudore, pietate. Quae si omnia sibi, ut erant promissa, constiterint, nullo terrebitur crimine. Nec quod sceleratissima feminarum calamitatem nostram cruentato pariete imitata est, expavescimus: quo diligentia sollicitior fuit, ne deprehenderetur, hoc magis indicavit sibi oculos non defuisse. Gratias agimus, quod nimium avide suspiciones in nostram transtulit partem: non esse caeci scelus difficilius probaretur, nisi omnia sic acta essent, ut fecisse caecus videretur. [2] Quare igitur, iudices, non inprobe speraverim futurum, ut suspecta sint vobis quae tam inconsiderate ficta sunt contra miseram caecitatem: primum quod spatium illud ingens domus, quod in medio fuit, ita digesto cruore satiatum est usque ad cubiculum miserrimi iuvenis, tamquam plane timuerit parricida, ne non deprehenderetur. Deinde sceleri nox potissimum electa, quo tempore inveniri maritus sine uxore non posset. Tum <in> caede, in qua nemo utitur suo ferro, nisi <aufert, nemo relinquit nisi> alienum, gladius adulescentis, ne argumentum deesset novercae, relictus. Postremo peractum vulnere uno scelus, quod obiceretur manibus errantis. Et tamen contra tam multa incredibilia solum advocat noverca testamentum, vultque illud esse pretium parricidii, ut rerum intellectu in diversum coacto occisum eo probet patrem, quod non meruit occidi. Nos vero istud, si crimen putatis, agnoscimus: iuvenis hic patris sui heres solus est. Hoc testamentum si vivente adhuc miserrimo sene notum esse in domo potuit, scitis, quis illi debuerit irasci. Nam quod invisum fuisse filium patri iactat, crimen novercae erat, si confiteremur; idque probari ex hoc putat, quod secretum non filius accepit a patre, sed caecitas. Quo loco dissimulare satis callide conatur invidiam suam: pater, qui filium caecum in semota penatium parte seposuit, eripuit novercae oculis voluptatem. Namque ista cum invasisse vacuos penates videretur, cum patri filium caecum hoc esse crederet quod orbitatem, excogitavit indulgentissimus senex, quemadmodum hic miser patri suo in eadem domo esset, novercae in alia: accepit secretum quod erat petiturus. Quo sit animo senis factum, potestis interrogare testamentum. Neque ego gravissimum patrem suprema sua iuveni iactasse crediderim; ut heredem filium scriberet, non est res quae inputetur. Istam magis oportet vel aliquo indicio vel suspicione muliebri arcana mariti deprehendisse et statim omnibus nuptiarum renuntiasse pignoribus. Nam cum propter pecuniam ames, idem amoris et spei finis est.