Latin · ~11 min
1.16 to 1.17
Quintilian, I 1.16-17
Not analysed yet
[16] Aliquis odit filium caecum et hac tantum ultione contentus est, ut illi adsignet quietam et sepositam et meliorem domus partem? Ista ergo sic intellegenda, quasi abdicares, quasi expelleres? Iratus igitur senex tenet iuvenem suum velut interiore conplexu et a limine obstat? Rogo, quod duos separat media domo, te integram, sanam, illum infelicem, caecum, contumeliae opportunum, iniuriae facilem, utrum filio irascatur an uxori. "Nolo," inquit, "iuvenis, utaris amoena domus parte, ne sic quae nitidioribus tectis elaborata sunt, pertineant ad oculos tuos." Quis tam stulte irascitur caeco, ut putet illius interesse, ubi habitare iubeatur? Te potius ille summovit, tuis invidiam fecit odiis, tibi dixit: "sufficiat, satis est, habeas maiorem domus partem. Absentem puta miserum, in paternis sedibus aliquem angulum relinque." Pater, qui filio sub noverca adsignat secretam domus partem, confitetur uxori se abdicare non posse. Transit ad aliud genus defensionis: sibi causam caedis non fuisse, cum hic heres inventus sit omnium bonorum. Quis enim alius esse debe<b>at, ut huic properandum fuerit ad hereditatem? Filius scriptus non timet paenitentiam testamenti. omnium bonorum heres relictus est: non ergo irascebatur pater, cum daret secretam domus partem. Non possunt tibi diversa prodesse; eadem obiceres reo, si exheredatus esset. Elige utrum voles: si scivit se esse heredem, amare patrem debuit; si ignoravit, non habuit, quod speraret ex patris morte. Reliquum est, ut intueamur, ille, qui periit, ab utro magis vestrum desideretur. [17] Te, opinor, hic gravius afficit dolor, inpatientius hic luctus exanimat, te, quae absoluta protinus nubes, et tempori accommodata lugubria flammeo revertente mutabis. At hic vero iuvenis, qui, si fortunae suae mala cum praeteritis comparet, caecus coepit esse nunc primum, quid non miser in hoc sene perdidit! Vivebat illi magna pietas, aderant, quodcumque iusserat, de facie patris oculi; non inludere infelicibus tenebris contumaces servuli poterant, nec, quod extremum contumeliarum genus est, ut dominum ageret, rogabant, nunc quanta, di boni, ludibria sunt ineunda! Iunxere se pariter caecitas et solitudo. Quid tibi nunc, miserrime adulescens, hereditas prodest, quam tantum audis? Quid enim circa te pecunia potest? Quae fruendi voluptates, quid aliud quam spoliorum facilis occasio? Quam bene ista omnia paterni oculi custodiebant! Quam facile decipi, quam facile denudari, quam sine labore falli potes, quam cito inops fieri! Morte patris exheredatus es. Quid nunc tibi nisi perpetuus inminet maeror et execratio vitae? Miser post omnia et lacrimas perdidit, nec dolentem adiuvant oculi. Incipit apud te gladius habere, quod agat. Quaerit, ecce quaerit miser ferrum: "nunc," inquit, "huc reddite illud, innocens, donec habuit meas manus tantum. Si mori necesse est, illi potissimum incumbam. Hoc illa iam olim gravis et infelix anima quaerebat. Ubi nunc meae vires, ubi impetus, ubi dextra tam fortis? Uno ictu, puto, ne me quidem ipsum mihi continget occidere."