Latin · ~8 min
1.10 to 1.12
Quintilian, II 1.10-12
Not analysed yet
[7] Facinus est, iudices, comparationem fieri, utri credibilius sit parricidium. idem vos putatis efficere noctium merita et affectus osculis blanditiisque quaesitos quod natalium pignorumque reverentias? nullas ego facilius perire crediderim quam corporum caritates, et, licet matrimoniis paulatim reverentia gravitatis accedat, possunt tamen distrahi facilitate quae coeunt. uxor est, quam iungit, quam diducit utilitas, cuius haec sola reverentia est, quod videtur inventa causa liberorum. aspicimus matrimoniorum singula momenta rixantia; mutant cotidie domos et per amplexus lectulosque discurrunt. placet etiam post liberos alius maritus, et, unde deprehendas omnium scelerum facilitatem, +possunt non amare viventes+. quid, si huic uxoriae vilitati novercale nomen adiungas? mulieri, quae post liberos inducitur, matrimonii non contingit tota reverentia. [8] Quanto alios praestat affectus diligere vitae, lucis auctorem! liberi ac parentis non alius mihi videtur affectus quam quo rerum natura, quo mundus ipse constrictus est. quisquamne mortalium confodiet illud sacrum venerandumque corpus, quod potest ex ignibus rapi, pro quo bene consumuntur oculi? non invenio, iudices, quemadmodum possit esse citra liberos salva reverentia: non est difficile, ut maritum uxor occidat, si non est difficilius, ut filius patrem. Non est, iudices, quod putetis inter mulierem et virum de scelere quaeri, neque est, quod se noverca sexus occasione tueatur; maior est caecitatis infirmitas. sunt et feminis ad scelera vires, cum habent causas virorum. quin immo, si interroges, facilius haec pectora metus, odium, ira corrumpunt, et, quoniam non habent roboris tantum, unde vitia mentium vincant, plerumque facinus infirmitate fecerunt. sane tamen illis sceleribus sufficere non possint, quae discursum, quae exigunt laborem; quod vero tam muliebre possis invenire facinus quam occidere hominem iuxta te iacentem, aggredi senem, qui se tuis crediderit amplexibus, cuius somnos ipsa disponas, ipsa custodias? omnis alius percussor deprehendi potest, antequam feriat; uxor non sentitur, nisi dum occidit. non est, iudices, incredibile, ut occiderit mulier hominem, quem dicitur potuisse caecus occidere.