Latin · ~8 min
1.21 to 1.22
Quintilian, II 1.21-22
Not analysed yet
[14] 'Sed,' inquit, 'exheredatus a patre est.' poteram, iudices, secretum hoc senis profundumque vocare consilium; contra iuvenem tamen esse non debet, etiam ut de parricidio crediderit novercae. notum hoc, iudices, ac vulgare facinus est, quod plerumque contra liberos amantur uxores, et sequentium matrimoniorum non aliunde quam de damno pietatis affectus est. genus infirmissimae servitutis est senex maritus, et uxoriae caritatis ardorem flagrantius frigidis concipimus adfectibus. quid, quod necesse est inpatientius amet maritus uxorem, qui sibi videtur filium iam perdidisse? facillimum est de caeco parricidium credere, cum hucusque erraveris, ut inquireres. volo scire, iudices, quid fecerit homo senex, qui parricidam filium sciat. non culleum parat, non illud porrigit venenum, non saltem abdicatione dimittit; testamentum tantummodo mutat, et parricida sola paupertate punitur. rogo, quis praecipitat, urget? adeone non potest fieri idem postero die? gravius hoc faciet pater, si non praestiterit uxori. quid, quod hoc ipsum tam placide, tam quiete facit, quasi captet imponere? quid dicitis, miserorum parentum affectus? exheredaturus filium pater non advocat propinquos, non contrahit amicos, nullis lacrimis tabulae, nulla vociferatione complentur? nescis, senex, quanta tibi opus sit ratione tabularum: exheredas miserabilem parricidam. [15] non est, iudices, quod putetis ideo nullum adiectum ad exheredationem iuvenis elogium, quia de scelere constaret: nemo umquam ideo non obiecit filio parricidium, quia crederetur. Per fidem, iudices, duorum, inter quos de scelere quaeritur, aestimemus mutato testamento proximam noctem. iuvenis, seu innocens, seu parricida est, adhuc in suo silentio stupet, nec facile dixerim, unde maior trepidatio, si alienum tenuit an suum venenum. noverca rem inter manus habet anxiam. trepidam. nihil est difficilius quam differre gaudium, quod scias te non mereri, et filio se esse praelatam non est longa persuasio; expectat nunc, ut iuvenis agat causam postero die, ut credulum senem propinqui, ut civitas universa castiget, et se noverca sensit unius tantum noctis heredem. non creditur testamento hominis, qui eadem nocte, qua filium exheredavit, occiditur.