Latin · ~10 min
1.27 to 1.31
Quintilian, II 1.27-31
Not analysed yet
[20] Vestrae, iudices, aestimandum relinquo prudentiae strepitum, quem in cubiculo senis fuisse confessi sunt, qui illo potissimum concurrerunt, utrum putetis factum conluctatione morientis, an a peracta caede referentis gladium mulieris fuisse discursum, an hoc quoque inter artes novercae, ut omnibus sceleris sui partibus sensim quieteque dispositis ipsa ad excitandam familiam fecerit strepitum, cui hoc solum supererat, ut sic inveniretur. fragor, quo familia excitata est, si redeuntis caeci fuit, deprehensus iuvenis esset, antequam gladium referret. Ut sciatis, iudices, neminem fuisse in domo, quem non fragor ille confuderit, caecus quoque inventus in limine est, sicut solet ultro citroque commeare. iuvenis, si inter suum patrisque cubiculum facile discurrit, quid adhuc in limine facit? evasit, effugit, gladium iam reposuit. et quanto facilius est caeco simulare somnos, vultum quietis imitari! [21] quod, per fidem, maius subitae confusionis argumentum est, quam quod caecus exiluit et stetit! gravius necesse est expavescant, quibus de sollicitudine sua non renuntiant oculi, et, cum clusus animus non exit in visus, non habet, unde timori suo par sit. deprehensus est iuvenis, ubi illum destituerat impetus timoris. potest neglegere caecitas in cubiculo suo ducem, in quo dies omnes cunctasque noctes agit iter, quod iam multis offensis, multis edidicit erroribus: extra limen caecitas est, inde error ac tenebrae. nihil est innocentius caeco, qui nec in scelere deprehensus est, nec in dissimulatione. Proclamat hoc loco iuvenis: 'ut primum,' inquit, 'me, pater, fragor domus et velut tui confudere gemitus, iterum tamquam te rapturus exilui. tunc primum miser sensi facinus caecitatis; steti, donec mihi nuntiareris occisus, et in illa discurrentium trepidatione tenui miser otium timoris. o, si numen aliquod paulisper accommodasset oculos! primus in cubiculum intrassem patris, invenissem fortassis adhuc aliqua verba morientis, loqui, interrogare potuissem. tarda et trepida sunt officia servorum; ego te deprehendissem, noverca, vigilantem.' [22] 'Sed,' inquit, 'gladius caeci cruentatus inventus est.' non est, iudices, caecitatis audacia de parricidio referre gladium, et homo, cuius paulo ante exquisiti sunt sinus, non referret in cubiculum suum ferrum, quod non tegere posset, non abscondere, et tamen cruentatum sciat. quis hanc iudices, inpudentiam ferat? negat caeco surripi potuisse gladium mulier, quae se quiete defendit; et quanto facilius est somnos decipere miserorum? gravior est quies quibus ex lassitudine calamitatium venit. caeco vero facile est etiam vigilanti subripere gladium. +quemadmodum paratur argumentum. quaedam facere non potest neglegentia, et facilius est, ut caecitatem imitentur oculi. gladium cruentatum reponendi hic tantum causas habet, qui occidit alieno.