# Institutio Oratoria 1.1.16-19

Quintilian, Institutio Oratoria, 1.1.16 to 1.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/1.1.16

sed alii quoque auctores, inter quos Eratosthenes, idem praeceperunt. melius autem, qui nullum tempus vacare cura volunt, ut Chrysippus. nam is, quamvis nutricibus triennium dederit, tamen ab illis quoque iam formandam quam optimis institutis mentem infantium iudicat. cur autem non pertineat ad litteras aetas, quae ad mores iam pertinet? neque ignoro, toto illo, de quo loquor, tempore vix tantum effici, quantum conferre unus postea possit annus; sed tamen mihi, qui dissenserunt, videntur non tam discentibus in hac parte quam docentibus pepercisse. quid melius alioqui facient, ex quo loqui poterunt? faciant enim aliquid necesse est. aut cur hoc, quantulumcunque est, usque ad septem annos lucrum fastidiamus? nam certe quamlibet parvum sit, quod contulerit aetas prior, maiora tamen aliqua discet puer ipso illo anno, quo minora didicisset. hoc per singulos prorogatum in summam proficit, et quantum in infantia praesumptum est temporis, adolescentiae adquiritur. idem etiam de sequentibus annis praeceptum sit, ne, quod cuique discendum est, sero discere incipiat. non ergo perdamus primum statim tempus, atque eo minus, quod initia litterarum sola memoria constant, quae non modo iam est in parvis sed tum etiam tenacissima est.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
