Latin
Book 1, Chapter 10
Quintilian, Institutio Oratoria 1.10.17
Not analysed yet
laudem adhuc dicere artis pulcherrimae videor, nondum eam tamen oratori coniungere. transeamus igitur id quoque, quod grammatice quondam ac musice iunctae fuerunt; siquidem Archytas atque Euenus etiam subiectam grammaticen musicae putaverunt, et eosdem utriusque rei praeceptores fuisse cum Sophron ostendit, mimorum quidem scriptor sed quem Plato adeo probavit, ut suppositos capiti libros eius,