Latin
1.10.19 to 1.10.21
Quintilian, Institutio Oratoria 1.10.19-21
Not analysed yet
unde etiam ille mos, ut in conviviis post cenam circumferretur lyra; cuius cum se imperitum Themistocles confessus esset ut verbis Ciceronis utar, est habitus indoctior. sed veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit. versus quoque Saliorum habent carmen. quae cum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt manifestum, ne illis quidem, qui rudes ac bellicosi videntur, cura musices, quantum illa recipiebat aetas, defuisse. denique in proverbium usque Graecorum celebratum est, indoctos a Musis atque a Gratiis abesse.