Latin
Book 1, Chapter 10
Quintilian, Institutio Oratoria 1.10.8
Not analysed yet
sed ego oratorem volo. non multum adiiciunt :sed aeque non erit totum, cui vel parva deerunt; et optimum quidem hoc esse conveniet; cuius etiamsi in arduo spes est, nos tamen praecipiamus omnia, ut saltem plura fiant. sed cur deficiat animus? natura enim perfectum oratorem esse non prohibet, turpiterque desperatur quidquid fieri potest. atque ego vel iudicio veterum poteram esse contentus.